|  |



V, . 8

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

8. (1) [402 .] , , , , , . (2) , , - . , , , , . (3) , , , , . (4) , , : , , ,   - 18. (5) , , , ; (6) : 19. , . (7) , , . , , , . , . (8) , , .238 , , , , . (9) , , . , . (10) , , , , , , , , . (11) . , , , . (12) , ; , , ,  . , , . (13) , . , .

8. insequens annus tribunos militum consulari potestate habuit C. Servilium Ahalam tertium Q. Servilium L. Verginium Q. Sulpicium A. Manlium iterum M. Sergium iterum. [2] his tribunis, dum cura omnium in Veiens bellum intenta est, neglectum Anxuri praesidium vacationibus militum et Volscos mercatores volgo receptando proditis repente portarum custodibus oppressum est. [3] minus militum periit, quia praeter aegros lixarum in modum omnes per agros vicinasque urbes negotiabantur. [4] nec Veiis melius gesta res, quod tum caput omnium curarum publicarum erat; nam et duces Romani plus inter se irarum quam adversus hostes animi habuerunt, et auctum est bellum adventu repentino Capenatium atque Faliscorum. [5] hi duo Etruriae populi, quia proximi regione erant, devictis Veiis bello quoque Romano se proximos fore credentes, [6] Falisci propria etiam causa infesti, quod Fidenati bello se iam antea immiscuerant, per legatos ultro citroque missos iure iurando inter se obligati, cum exercitibus necopinato ad Veios accessere. [7] forte ea regione qua M. Sergius tribunus militum praeerat castra adorti sunt ingentemque terrorem intulere, quia Etruriam omnem excitam sedibus magna mole adesse Romani crediderant. eadem opinio Veientes in urbe concitavit. [8] ita ancipiti proelio castra Romana oppugnabantur; concursantesque cum huc atque illuc signa transferrent, nec Veientem satis cohibere intra munitiones nec suis munimentis arcere vim ac tueri se ab exteriore poterant hoste. [9] una spes erat si ex maioribus castris subveniretur, ut diversae legiones aliae adversus Capenatem ac Faliscum, aliae contra eruptionem oppidanorum pugnarent; sed castris praeerat Verginius, privatim Sergio invisus infestusque. [10] is, cum pleraque castella oppugnata, superatas munitiones, utrimque invehi hostem nuntiaretur, in armis milites tenuit, si opus foret auxilio collegam dictitans ad se missurum. [11] huius adrogantiam pertinacia alterius aequabat, qui, ne quam opem ab inimico videretur petisse, vinci ab hoste quam vincere per civem maluit. [12] diu in medio caesi milites; postremo desertis munitionibus perpauci in maiora castra, pars maxima atque ipse Sergius Romam pertenderunt. ubi cum omnem culpam in collegam inclinaret, acciri Verginium ex castris, interea praeesse legatos placuit. [13] acta deinde in senatu res est certatumque inter collegas maledictis. pauci rei publicae, plerique huic atque illi, ut quosque studium privatim aut gratia occupaverat, adsunt.


  • 18  , , (.: . 53 . IV) . .
  • 19.: IV, 17, 11.
  • 1260010231 1260010232 1260010235 1364000509 1364000510 1364000511

    , .