|  |



V, . 36

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

36. (1) , , . , , , : (2) , , , , . (3) , , , , , : , , . . (4) , , , , , .

(5) , , , .265 , ,   . , , . (6) , , , . ,   . (7) , , , . , , , , .

(8) ; , . , , . . (9) , , . , . (10) , , . , , , . (11) , , . (12) , , , , [390 .].

36. mitis legatio, ni praeferoces legatos Gallisque magis quam Romanis similes habuisset. quibus postquam mandata ediderunt in concilio Gallorum datur responsum: [2] etsi novum nomen audiant Romanorum, tamen credere viros fortes esse, quorum auxilium a Clusinis in re trepida sit imploratum; [3] et quoniam legatione adversus se maluerint quam armis tueri socios, ne se quidem pacem quam illi adferant aspernari, si Gallis egentibus agro, quem latius possideant quam colant Clusini, partem finium concedant; aliter pacem impetrari non posse. [4] et responsum coram Romanis accipere velle, et si negetur ager coram iisdem Romanis dimicaturos, ut nuntiare domum possent quantum Galli virtute ceteros mortales praestarent. [5] quodnam id ius esset agrum a possessoribus petere aut minari arma Romanis quaerentibus et quid in Etruria rei Gallis esset, cum illi se in armis ius ferre et omnia fortium virorum esse ferociter dicerent, accensis utrimque animis ad arma discurritur et proelium conseritur. [6] ibi iam urgentibus Romanam urbem fatis legati contra ius gentium arma capiunt. nec id clam esse potuit cum ante signa Etruscorum tres nobilissimi fortissimique Romanae iuventutis pugnarent; tantum eminebat peregrina virtus. [7] quin etiam Q. Fabius evectus extra aciem equo ducem Gallorum ferociter in ipsa signa Etruscorum incursantem per latus transfixum hasta occidit; spoliaque eius legentem Galli agnovere, perque totam aciem Romanum legatum esse signum datum est. [8] omissa inde in Clusinos ira receptui canunt minantes Romanis. erant qui extemplo Romam eundum censerent; vicere seniores ut legati prius mitterentur questum iniurias postulatumque ut pro iure gentium violato Fabii dederentur. [9] legati Gallorum cum ea, sicut erant mandata, exposuissent, senatui nec factum placebat Fabiorum et ius postulare barbari videbantur; sed ne id quod placebat decerneretur in tantae nobilitatis viris ambitio obstabat. [10] itaque ne penes ipsos culpa esset cladis forte Gallico bello acceptae, cognitionem de postulatis Gallorum ad populum reiciunt; ubi tanto plus gratia atque opes valuere ut quorum de poena agebatur tribuni militum consulari potestate in insequentem annum crearentur. [11] quo facto haud secus quam dignum erat infensi Galli bellum propalam minantes ad suos redeunt. [12] tribuni militum cum tribus Fabiis creati Q. Sulpicius Longus Q. Servilius quartum P. Cornelius Maluginensis.

1260010107 1260010108 1260010109 1364000537 1364000538 1364000539

, .