|  |



V, . 43

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.
1 2 3 4 5 6 7 8

43. (1) . , , : , , , .   . (2) ; , 115, . , : , , , .271 . , , , , . (3) , . , . , , , . (4) , , , . , , , . (5) , , . .

(6) , , , . (7) , , . , , , , , . (8) , . , , .

43. Galli quoque per aliquot dies in tecta modo urbis nequiquam bello gesto cum inter incendia ac ruinas captae urbis nihil superesse praeter armatos hostes viderent nec quicquam tot cladibus territos nec flexuros ad deditionem animos ni vis adhiberetur, experiri ultima et impetum facere in arcem statuunt. [2] prima luce signo dato multitudo omnis in foro instruitur; inde clamore sublato ac testudine facta subeunt. adversus quos Romani nihil temere nec trepide; ad omnis aditus stationibus firmatis, qua signa ferri videbant ea robore virorum opposito scandere hostem sinunt, quo successerit magis in arduum eo pelli posse per proclive facilius rati. [3] medio fere clivo restitere, atque inde ex loco superiore, qui prope sua sponte in hostem inferebat impetu facto, strage ea ac ruina fudere Gallos ut nunquam postea nec pars nec universi temptaverint tale pugnae genus. [4] omissa itaque spe per vim atque arma subeundi obsidionem parant, cuius ad id tempus immemores et quod in urbe fuerat frumentum incendiis urbis absumpserant, et ex agris per eos ipsos dies raptum omne Veios erat. [5] igitur exercitu diviso partim per finitimos populos praedari placuit, partim obsideri arcem, ut obsidentibus frumentum populatores agrorum praeberent.

[6] proficiscentis Gallos ab urbe ad Romanam experiendam virtutem fortuna ipsa Ardeam, ubi Camillus exsulabat, duxit; [7] qui maestior ibi fortuna publica quam sua cum dis hominibusque accusandis senesceret, indignando mirandoque ubi illi viri essent qui secum Veios Faleriosque cepissent, qui alia bella fortius semper quam felicius gessissent, [8] repente audit Gallorum exercitum adventare atque de eo pavidos Ardeates consultare. nec secus quam divino spiritu tactus cum se in mediam contionem intulisset abstinere suetus ante talibus conciliis,


  • 115  , ,   .
  • 1327009033 1327009047 1327009060 1364000544 1364000545 1364000546

    , .