|  |



V, . 45

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.
1 2 3 4 5 6 7 8

45. (1) , , . . , . , . (2) . , , . . (3)   : . , , , , , , . , .

(4) . , , , , . ,   . (5) , , , , , . , . (6) , : , , ? (7) , , , . , .273 , ,   (8) , . , , , 117, , , . , .

45. Aequis iniquisque persuasum erat tantum bello virum neminem usquam ea tempestate esse. contione dimissa corpora curant intenti quam mox signum daretur. quo dato primae silentio noctis ad portas Camillo praesto fuere. [2] egressi haud procul urbe, sicut praedictum erat, castra Gallorum intuta neglectaque ab omni parte nacti cum ingenti clamore invadunt. [3] nusquam proelium, omnibus locis caedes est; nuda corpora et soluta somno trucidantur. extremos tamen pavor cubilibus suis excitos, quae aut unde vis esset ignaros, in fugam et quosdam in hostem ipsum improvidos tulit. magna pars in agrum Antiatem delati incursione ab oppidanis in palatos facta circumveniuntur.

[4] similis in agro Veienti Tuscorum facta strages est, qui urbis iam prope quadringentesimum annum vicinae, oppressae ab hoste invisitato, inaudito, adeo nihil miseriti sunt ut in agrum Romanum eo tempore incursiones facerent plenique praedae Veios etiam praesidiumque, spem ultimam Romani nominis, in animo habuerint oppugnare. [5] viderant eos milites Romani vagantes per agros et congregato agmine praedam prae se agentis, et castra cernebant haud procul Veiis posita. [6] inde primum miseratio sui, deinde indignitas atque ex ea ira animos cepit: Etruscisne etiam, a quibus bellum Gallicum in se avertissent, ludibrio esse clades suas? [7] vix temperavere animis quin extemplo impetum facerent; compressi a Q. Caedicio centurione, quem sibimet ipsi praefecerant, rem in noctem sustinuere. [8] tantum par Camillo defuit auctor: cetera eodem ordine eodemque fortunae eventu gesta. quin etiam ducibus captivis, qui caedi nocturnae superfuerant, ad aliam manum Tuscorum ad salinas profecti nocte insequenti ex improviso maiorem caedem edidere, duplicique victoria ovantes Veios redeunt.


  • 117, , (.: . 111 . I).
  • 1260010231 1260010232 1260010235 1364000546 1364000547 1364000548

    , .