|  |



V, . 46

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

46. (1) . , , . , . (2) . , -118, , . , , . (3) , . , : , . , , , 119.

(4) , . , , , . (5) , , . , (6) ; . , , , , , , , , . (7) , , . , !

(8)   . , , (9) , , . .274 . (10) , , , ; , . , , . (11) . , , , : , , . , 120.

46. Romae interim plerumque obsidio segnis et utrimque silentium esse ad id tantum intentis Gallis ne quis hostium evadere inter stationes posset, cum repente iuvenis Romanus admiratione in se cives hostesque convertit. [2] sacrificium erat statum in Quirinali colle genti Fabiae. ad id faciendum C. Fabius Dorsuo Gabino cinctu incinctus sacra manibus gerens cum de Capitolio descendisset, per medias hostium stationes egressus nihil ad vocem cuiusquam terroremve motus in Quirinalem collem pervenit; [3] ibique omnibus sollemniter peractis eadem revertens similiter constanti vultu graduque, satis sperans propitios esse deos quorum cultum ne mortis quidem metu prohibitus deseruisset, in Capitolium ad suos rediit seu attonitis Gallis miraculo audaciae seu religione etiam motis, cuius haudquaquam neglegens gens est.

[4] Veiis interim non animi tantum in dies sed etiam vires crescebant. nec Romanis solum eo convenientibus ex agris qui aut proelio adverso aut clade captae urbis palati fuerant, sed etiam ex Latio voluntariis confluentibus ut in parte praedae essent, [5] maturum iam videbatur repeti patriam eripique ex hostium manibus; sed corpori valido caput deerat. [6] locus ipse admonebat Camilli, et magna pars militum erat qui ductu auspicioque eius res prospere gesserant; et Caedicius negare se commissurum cur sibi aut deorum aut hominum quisquam imperium finiret potius quam ipse memor ordinis sui posceret imperatorem. [7] consensu omnium placuit ab Ardea Camillum acciri, sed antea consulto senatu, qui Romae esset: adeo regebat omnia pudor, discriminaque rerum prope perditis rebus servabant. [8] ingenti periculo transeundum per hostium custodias erat. ad eam rem Pontius Cominus, impiger iuvenis, operam pollicitus incubans cortici secundo Tiberi ad urbem defertur. [9] inde qua proximum fuit a ripa, per praeruptum eoque neglectum hostium custodiae saxum in Capitolium evadit, et ad magistratus ductus mandata exercitus edit. [10] accepto inde senatus consulto uti comitiis curiatis revocatus de exsilio iussu populi Camillus dictator extemplo diceretur militesque haberent imperatorem quem vellent, eadem degressus nuntius Veios contendit; [11] missique Ardeam legati ad Camillum Veios eum perduxere, seu quod magis credere libet non prius profectum ab Ardea quam compererit legem latam, quod nec iniussu populi mutari finibus posset nec nisi dictator dictus auspicia in exercitu habere lex curiata lata est dictatorque absens dictus.


  • 118. . , . ,  . (.: . 152 . I), (.: : . , VII, 612).
  • 119 .
  • 120 .   - , . (  . . 129 . IX).
  • 1327009033 1327009047 1327009060 1364000547 1364000548 1364000549

    , .