|  |



VI, . 29

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

29. (1) . , , .309 , : , : , , ! , ! (2) , , , , . , , , , , , !

(3) , . , , , , , , . (4) , , , , , , , . (5) , , , : , , . (6)   ; ,   . (7) , ,    , .

(8) , , , , , , . (9) , ; : , 88. (10) .

29. his utrimque animis ad Alliam ventum est. dictator Romanus, postquam in conspectu hostes erant instructi intentique, videsne tu inquit, A. Semproni, loci fortuna illos fretos ad Alliam constitisse? nec illis di immortales certioris quicquam fiduciae maiorisve quod sit auxilii dederint. [2] at tu, fretus armis animisque, concitatis equis invade mediam aciem; ego cum legionibus in turbatos trepidantesque inferam signa. adeste, di testes foederis, et expetite poenas debitas simul vobis violatis nobisque per vestrum numen deceptis. [3] non equitem, non peditem sustinuere Praenestini. primo impetu ac clamore dissipati ordines sunt; dein, postquam nullo loco constabat acies, terga vertunt consternatique et praeter castra etiam sua pavore praelati non prius se ab effuso cursu sistunt, quam in conspectu Praeneste fuit. [4] ibi ex fuga dissipati locum quem tumultuario opere communirent capiunt ne, si intra moenia se recepissent, extemplo ureretur ager depopulatisque omnibus obsidio urbi inferretur. [5] sed postquam direptis ad Alliam castris victor Romanus aderat, id quoque munimentum relictum; et vix moenia tuta rati oppido se Praeneste includunt. [6] octo praeterea oppida erant sub dicione Praenestinorum. ad ea circumlatum bellum deincepsque haud magno certamine captis Velitras exercitus ductus. eae quoque expugnatae. [7] tum ad caput belli Praeneste ventum. id non vi, sed per deditionem receptum est. [8] T. Quinctius semel acie victor, binis castris hostium, novem oppidis vi captis, Praeneste in deditionem accepto Romam revertit triumphansque signum Praeneste devectum Iovis Imperatoris in Capitolium tulit. [9] dedicatum est inter cellam Iovis ac Minervae tabulaque sub eo fixa, monumentum rerum gestarum, his ferme incisa litteris fuit: Iuppiter atque divi omnes hoc dederunt, ut T. Quinctius dictator oppida novem caperet. [10] die vicesimo quam creatus erat dictatura se abdicavit.


  • 88 (498L.), , , , ,   . , , . , , .
  • 1327002021 1327002022 1327002023 1364000630 1364000631 1364000632

    , .