|  |



VI, . 30

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

30. (1) , [379 .]. (2)   ;   , .

(3) , , ,   ,   , , . (4) , ; , , , , ( -, .310 ), . (5) , , , 89, , . (6)   , , , . (7) , ; , (, ), , , . (8) , , . (9) .

, , .

30. comitia inde habita tribunorum militum consulari potestate, quibus aequatus patriciorum plebeiorumque numerus. [2] ex patribus creati P. et C. Manlii cum L. Iulio; plebes C. Sextilium M. Albinium L. Antistium dedit. [3] Manliis, quod genere plebeios, gratia Iulium anteibant, Volsci, provincia sine sorte, sine comparatione extra ordinem data; cuius et ipsos postmodo et patres qui dederant paenituit. [4] inexplorato pabulatum cohortes misere; quibus velut circumventis, cum id falso nuntiatum esset, dum praesidio ut essent citati feruntur, ne auctore quidem adservato qui eos hostis Latinus pro milite Romano frustratus erat, ipsi in insidias praecipitavere. [5] ibi dum iniquo loco sola virtute militum restantes caeduntur caeduntque, castra interim Romana iacentia in campo ab altera parte hostes invasere. [6] ab ducibus utrobique proditae temeritate atque inscitia res; quidquid superfuit fortunae populi Romani, id militum etiam sine rectore stabilis virtus tutata est. [7] quae ubi Romam sunt relata, primum dictatorem dici placebat; deinde, postquam quietae res ex Volscis adferebantur et apparuit nescire eos victoria et tempore uti, revocati etiam inde exercitus ac duces, otiumque inde, quantum a Volscis, fuit; [8] id modo extremo anno tumultuatum quod Praenestini concitatis Latinorum populis rebellarunt.

[9] eodem anno Setiam ipsis querentibus penuriam hominum novi coloni adscripti. rebusque haud prosperis bello domestica quies, quam tribunorum militum ex plebe gratia maiestasque inter suos obtinuit, solacium fuit.


  • 89, (X, 756757):  / 腻
  • 1327002012 1327002013 1327002021 1364000631 1364000632 1364000633

    , .