|  |



VII, . 8

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.
1 2 3 4 5 6 7

8. (1) , , , . , , . , ; (2) , , , , ?! ? ?! (3) , ; , ; (4) , , .

(5) , . ( , ; .) (6) ,   ; , , , . (7) : ,     .

8. tunc inter primores duorum populorum res geritur; quidquid hinc aut illinc communis Mars belli aufert, multiplex quam pro numero damnum est. volgus aliud armatorum, velut delegata primoribus pugna, eventum suum in virtute aliena ponit. multi utrimque cadunt, plures volnera accipiunt; [2] tandem equites alius alium increpantes, quid deinde restaret quaerendo, si neque ex equis pepulissent hostem neque pedites quicquam momenti facerent? quam tertiam exspectarent pugnam? quid ante signa feroces prosiluissent et alieno pugnarent loco? [3] his inter se vocibus concitati clamore renovato inferunt pedem et primum gradu moverunt hostem, deinde pepulerunt, postremo iam haud dubie avertunt; [4] neque, tam vires pares quae superaverit res facile dictu est, nisi quod perpetua fortuna utriusque populi et extollere animos et minuere potuit. [5] usque ad castra fugientes Hernicos Romanus sequitur: castrorum oppugnatione, quia serum erat diei, abstinuere; diu non perlitatum tenuerat dictatorem, ne ante meridiem signum dare posset; eo in noctem tractum erat certamen. [6] Postero die deserta fuga castra Hernicorum et saucii relicti quidam inventi, agmenque fugientium ab Signinis, cum praeter moenia eorum infrequentia conspecta signa essent, fusum ac per agros trepida fuga palatum est. [7] nec Romanis incruenta victoria fuit: quarta pars militum amissa, et ubi haud minus iacturae fuit, aliquot equites Romani cecidere.

1327002021 1327002022 1327002023 1364000709 1364000710 1364000711

, .