|  |



VII, . 10

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

10. (1)   , . (2) 28, , , , : , ,  ,  , ; (3) , , , !29 (4) : , , ! .

(5) : , 30, ; , ( ) 31. (6) , , , -: . (7)   , , ;   , , ; (8) , , : , . (9) , , , , ; (10) , , , , ; 32 , .331 . (11) , , 33 . (12) , , . (13) , 34; . (14) .

10. diu inter primores iuvenum Romanorum silentium fuit, cum et abnuere certamen vererentur et praecipuam sortem periculi petere nollent; [2] tum T. Manlius L. filius, qui patrem a vexatione tribunicia vindicaverat, ex statione ad dictatorem pergit. iniussu tuo inquit, imperator, extra ordinem nunquam pugnaverim, non si certam victoriam videam; [3] si tu permittis, volo ego illi beluae ostendere, quando adeo ferox praesultat hostium signis, me ex ea familia ortum quae Gallorum agmen ex rupe Tarpeia deiecit. [4] tum dictator macte virtute inquit ac pietate in patrem patriamque, T. Manli, esto. perge et nomen Romanum invictum iuvantibus dis praesta. [5] armant inde iuvenem aequales; pedestre scutum capit, Hispano cingitur gladio ad propiorem habili pugnam; armatum adornatumque adversus Gallum stolide laetum et quoniam id quoque memoria dignum antiquis visum est linguam etiam ab inrisu exserentem producunt. [6] recipiunt inde se ad stationem, et duo in medio armati spectaculi magis more quam lege belli destituuntur, nequaquam visu ac specie aestimantibus pares. [7] corpus alteri magnitudine eximium, versicolori veste pictisque et auro caelatis refulgens armis: media in altero militaris statura modicaque in armis habilibus magis quam decoris species. [8] non cantus, non exsultatio armorumque agitatio vana, sed pectus animorum iraeque tacitae plenum; omnem ferociam in discrimen ipsum certaminis distulerat. [9] ubi constitere inter duas acies, tot circa mortalium animis spe metuque pendentibus, Gallus velut moles superne imminens proiecto laeva scuto in advenientis arma hostis vanum caesim cum ingenti sonitu ensem deiecit; [10] Romanus mucrone subrecto, cum scuto scutum imum perculisset totoque corpore interior periculo volneris factus insinuasset se inter corpus armaque, uno alteroque subinde ictu ventrem atque inguina hausit et in spatium ingens ruentem porrexit hostem. [11] iacentis inde corpus ab omni alia vexatione intactum uno torque spoliavit, quem respersum cruore collo circumdedit suo. [12] defixerat pavor cum admiratione Gallos: Romani alacres ab statione obviam militi suo progressi, gratulantes laudantesque ad dictatorem perducunt. [13] inter carminum prope in modum incondita quaedam militariter ioculantes Torquati cognomen auditum; celebratum deinde posteris etiam familiaeque honori fuit. [14] dictator coronam auream addidit donum mirisque pro contione eam pugnam laudibus tulit.


  • 28 (IX, 18) (.: . 121  . VI). , . , , ; ,  , , , . , , , .
  • 29. . , .
  • 30 , XXII (46, 5), , ,   , , , ,  , . , IV . . . , (.: . 28).
  • 31 , , I . . . (. , II, 266).
  • 32 . (ictu ventrem atque inguina hausit) .: (. , XIII, 506508, . . ). haurio . , , , , - , , , .   , (.: . , XVI, 776  ).
  • 33 (XXX, 15), , .
  • 34 (.)  .
  • 1327002006 1327002017 1327002022 1364000711 1364000712 1364000713

    , .