|  |



VIII, . 19

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

19. (1) () ; [330 .] : (2) , . (3) , . , , .

(4) , , , , , : . , , .

(5) , , , . (6) , , ; (7) ( , ), , , . (8) , ; (9) , , . , , , .

.384 , , , ; (10) ; , , , , , . (11) , , , , , ; , . (12) ; , , , .

(13) , . 57 , , : (14) , , , .

19. creati consules L. Papirius Crassus iterum L. Plautius Venox; cuius principio anni legati ex Volscis Fabraterni et Lucani Romam venerunt, orantes ut in fidem reciperentur: [2] si a Samnitium armis defensi essent, se sub imperio populi Romani fideliter atque oboedienter futuros. [3] missi tum ab senatu legati denuntiatumque Samnitibus ut eorum populorum finibus vim abstinerent; valuitque ea legatio, non tam quia pacem volebant Samnites quam quia nondum parati erant ad bellum.

[4] eodem anno Privernas bellum initum, cuius socii Fundani, dux etiam fuit Fundanus, Vitruvius Vaccus, vir non domi solum sed etiam Romae clarus; aedes fuere in Palatio eius, quae Vacci prata diruto aedificio publicatoque solo appellata. [5] adversus hunc vastantem effuse Setinum Norbanumque et Coranum agrum L. Papirius profectus haud procul castris eius consedit. [6] Vitruvio nec ut vallo se teneret adversus validiorem hostem sana constare mens, nec ut longius a castris dimicaret animus suppetere; [7] vix tota extra portam castrorum explicata acie, fugam magis retro quam proelium aut hostem spectante milite, sine consilio, sine audacia depugnat. [8] ut et levi momento nec ambigue est victus, ita brevitate ipsa loci facilique receptu in tam propinqua castra haud aegre militem a multa caede est tutatus; [9] nec fere quisquam in ipso certamine, pauci in turba fugae extremae, cum in castra ruerent, caesi; primisque tenebris Privernum inde petitum agmine trepido, ut muris potius quam vallo sese tutarentur.

a Priverno Plautius alter consul pervastatis passim agris praedaque abacta in agrum Fundanum exercitum inducit. [10] ingredienti fines senatus Fundanorum occurrit; negant se pro Vitruvio sectamque eius secutis precatum venisse, sed pro Fundano populo, quem extra culpam belli esse ipsum Vitruvium iudicasse, cum receptaculum fugae Privernum habuerit, non patriam. [11] Priverni igitur hostes populi Romani quaerendos persequendosque esse, qui simul a Fundanis ac Romanis utriusque patriae immemores defecerint: Fundanis pacem esse et animos Romanos et gratam memoriam acceptae civitatis. [12] orare se consulem ut bellum ab innoxio populo abstineat; agros urbem corpora ipsorum coniugumque ac liberorum suorum in potestate populi Romani esse futuraque. [13] conlaudatis Fundanis consul litterisque Romam missis in officio Fundanos esse ad Privernum flexit iter. prius animadversum in eos qui capita coniurationis fuerant a consule scribit Claudius; [14] ad trecentos quinquaginta ex coniuratis vinctos Romam missos, eamque deditionem ab senatu non acceptam, quod egentium atque humilium poena defungi velle Fundanum populum censuerint.

1260010118 1260010120 1260010205 1364000820 1364000821 1364000822