|  |



VIII, . 22

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

22. (1) [328 .] ; , , ,   (2) ,   . (3) , , 62. (4) , : , , .

(5) , 63; , (6) . , , , ; 64, . (7) , , , , , , , . (8) 65 ,   , 66, , .

(9) , , , .

(10) , , , , .

22. secutus est annus nulla re belli domive insignis, P. Plautio Proculo P. Cornelio Scapula consulibus, [2] praeterquam quod Fregellas Signinorum is ager, deinde Volscorum fuerat colonia deducta et populo visceratio data a M. Flavio in funere matris. [3] erant qui per speciem honorandae parentis meritam mercedem populo solutam interpretarentur, quod eum die dicta ab aedilibus crimine stupratae matris familiae absolvisset. [4] data visceratio in praeteritam iudicii gratiam honoris etiam ei causa fuit. tribunusque plebei proximis comitiis absens petentibus praefertur.

[5] Palaepolis fuit haud procul inde ubi nunc Neapolis sita est; duabus urbibus populus idem habitabat. [6] cumis erant oriundi; Cumani Chalcide Euboica originem trahunt. classe, qua advecti ab domo fuerant, multum in ora maris eius quod accolunt potuere, primo in insulas Aenariam et Pithecusas egressi, deinde in continentem ausi sedes transferre. [7] haec civitas cum suis viribus tum Samnitium infidae adversus Romanos societati freta, sive pestilentiae quae Romanam urbem adorta nuntiabatur fidens, multa hostilia adversus Romanos agrum Campanum Falernumque incolentes fecit. [8] igitur L. Cornelio Lentulo Q. Publilio Philone iterum consulibus, fetialibus Palaepolim ad res repetendas missis, cum relatum esset a Graecis, gente lingua magis strenua quam factis, ferox responsum, ex auctoritate patrum populus Palaepolitanis bellum fieri iussit. [9] inter consules provinciis comparatis bello Graeci persequendi Publilio evenerunt; Cornelius altero exercitu Samnitibus, si qua se moverent, oppositus [10] fama autem erat defectioni Campanorum imminentes admoturos castra ibi optimum visum Cornelio stativa habere.


  • 62.: , VIII, 1, 7.
  • 63 , . ( ) ( ), (.: . 28  . II) , . .
  • 64 .
  • 65.: I, 32, 514.
  • 66 .
  • 1327002006 1327002017 1327002022 1364000823 1364000824 1364000825

    , .