|  |



VIII, . 20

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

20. (1) . (2) [329 .] 58.

(3) , , . , , , , 59, , , , : (4) , ,   , , , . (5) , , .

, , .

(6) : , , , , , , . (7) , .385 , ; , . (8) , , , 60; , , . (9) : , 61; (10) , , , , , : (11) , , -, ? (12) , , , , -, ,   , , .

20. Privernum duobus consularibus exercitibus cum obsideretur, alter consul comitiorum causa Romam revocatus. [2] carceres eo anno in circo primum statuti.

nondum perfunctos cura Privernatis belli tumultus Gallici fama atrox invasit, haud ferme unquam neglecta patribus. [3] extemplo igitur consules novi L. Aemilius Mamercinus et C. Plautius, eo ipso die, Kalendis Quinctilibus, quo magistratum inierunt, comparare inter se provincias iussi, et Mamercinus, cui Gallicum bellum evenerat, scribere exercitum sine ulla vacationis venia; [4] quin opificum quoque volgus et sellularii, minime militiae idoneum genus, exciti dicuntur; Veiosque ingens exercitus contractus, ut inde obviam Gallis iretur; [5] longius discedi, ne alio itinere hostis falleret ad urbem incedens, non placuit. paucos deinde post dies satis explorata temporis eius quiete a Gallis Privernum omnis conversa vis.

[6] duplex inde fama est: alii vi captam urbem Vitruviumque vivum in potestatem venisse, alii priusquam ultima adhiberetur vis, ipsos se in deditionem consuli caduceum praeferentes permisisse auctores sunt Vitruviumque ab suis traditum. [7] senatus de Vitruvio Privernatibusque consultus consulem Plautium dirutis Priverni muris praesidioque valido imposito ad triumphum accersit: Vitruvium in carcere adservari iussit, quoad consul redisset, tum verberatum necari. [8] aedes eius, quae essent in Palatio, diruendas, bona Semoni Sango censuerunt consecranda; quodque aeris ex eis redactum est, ex eo aenei orbes facti positi in sacello Sangus adversus aedem Quirini. [9] de senatu Privernate ita decretum, ut qui senator Priverni post defectionem ab Romanis mansisset trans Tiberim lege eadem qua Veliterni habitaret. [10] his ita decretis usque ad triumphum Plauti silentium de Privernatibus fuit; post triumphum consul necato Vitruvio sociisque eius noxae apud satiatos iam suppliciis nocentium tutam mentionem de Privernatibus ratus, [11] quoniam auctores defectionis inquit, meritas poenas et ab dis immortalibus et a vobis habent, patres conscripti, quid placet de innoxia multitudine fieri? [12] equidem, etsi meae partes exquirendae magis sententiae quam dandae sunt, tamen, cum videam Privernates vicinos Samnitibus esse, unde nunc nobis incertissima pax est, quam minimum irarum inter nos illosque relinqui velim.


  • 58 (carceres), ( , V, 153), , .
  • 59. . 1 .
  • 60 () .: . 79  . I. .
  • 61. : VIII, 14, 6.
  • 1327002006 1327002017 1327002022 1364000821 1364000822 1364000823

    , .