|  |



VIII, . 25

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

25. (1) [326 .] 78 . (2) , , , . , . (3) , , , , . . (4)   , .390 , , .

(5) ,     . , 79 , , , (6) , , , .

(7) , , , , , (8)   , -, , .

(9)     , , ,   , .

(10) , , , ; (11) , ; , (12) , , , 80, , .

(13) , ; .

25. eodem anno lectisternium Romae, quintum post conditam urbem, iisdem quibus ante placandis habitum est deis. [2] novi deinde consules iussu populi cum misissent qui indicerent Samnitibus bellum, ipsi maiore conatu quam adversus Graecos cuncta parabant; et alia nova nihil tum animo tale agitantibus accesserunt auxilia. [3] Lucani atque Apuli, quibus gentibus nihil ad eam diem cum Romano populo fuerat, in fidem venerunt, arma virosque ad bellum pollicentes; foedere ergo in amicitiam accepti. eodem tempore etiam in Samnio res prospere gesta. [4] tria oppida in potestatem venerunt, Allifae Callifae Rufrium, aliusque ager primo adventu consulum longe lateque est pervastatus.

[5] hoc bello tam prospere commisso, alteri quoque bello, quo Graeci obsidebantur, iam finis aderat. nam praeterquam quod intersaeptis munimentis hostium pars parti abscisa erat, foediora aliquanto intra muros iis quibus hostis territabat fiebant, [6] et velut capti a suismet ipsi praesidiis indigna in liberis quoque ac coniugibus et quae captarum urbium extrema sunt patiebantur. [7] itaque cum et a Tarento et a Samnitibus fama esset nova auxilia ventura, Samnitium plus quam vellent intra moenia esse rebantur, [8] Tarentinorum iuventutem, Graeci Graecos, haud minus per quos Samniti Nolanoque quam ut Romanis hostibus resisterent, exspectabant; postremo levissimum malorum deditio ad Romanos visa: [9] Charilaus et Nymphius, principes civitatis, communicato inter se consilio partes ad rem agendam divisere, ut alter ad imperatorem Romanorum transfugeret, alter subsisteret ad praebendam opportunam consilio urbem. [10] Charilaus fuit qui ad Publilium Philonem venit, et quod bonum faustum felix Palaepolitanis populoque Romano esset, tradere se ait moenia statuisse; [11] eo facto, utrum ab se prodita an servata patria videatur, in fide Romana positum esse; sibi privatim nec pacisci quicquam nec petere; [12] publice petere quam pacisci magis ut, si successisset inceptum, cogitaret populus Romanus potius cum quanto studio periculoque reditum in amicitiam suam esset, quam qua stultitia et temeritate de officio decessum. [13] conlaudatus ab imperatore tria milia militum ad occupandam eam partem urbis quam Samnites insidebant accepit; praesidio ei L. Quinctius tribunus militum praepositus.


  • 78.: . 27  . V.
  • 79 .
  • 80 (XV, 11) , , .
  • 1364000718 1364000721 1364000724 1364000826 1364000827 1364000828