|  |



II, . 9

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898.
1 2 3 4 5 6 7 8

9. (1) [508 .]. , . , , , , (2) , . , , : (3) , , , ; , , . (4) , , .71 , , 27. (5)   , . , , , . (6) , . : ,   28. , , , 29. : , , , . (7) , , (8) , .

9. iam Tarquinii ad Lartem Porsinnam, Clusinum regem, perfugerant. ibi miscendo consilium precesque nunc orabant, ne se, oriundos ex Etruscis, eiusdem sanguinis nominisque, [2] egentes exulare pateretur, nunc monebant etiam, ne orientem morem pellendi reges inultum sineret. [3] satis libertatem ipsam habere dulcedinis. nisi, quanta vi civitates eam expetant, tanta regna reges defendant, aequari summa infimis; nihil excelsum, nihil, quod supra cetera emineat, in civitatibus fore; [4] adesse finem regnis, rei inter deos hominesque pulcherrimae. Porsinna cum regem esse Romae tum Etruscae gentis regem amplum Tuscis ratus Romam infesto exercitu venit. [5] non umquam alias ante tantus terror senatum invasit; adeo valida res tum Clusina erat magnumque Porsinnae nomen. nec hostes modo timebant, sed suosmet ipsi cives, ne Romana plebs metu perculsa receptis in urbem regibus vel cum servitute pacem acciperet. [6] multa igitur blandimenta plebi per id tempus ab senatu data. annonae in primis habita cura, et ad frumentum conparandum missi alii in Volscos, alii Cumas. salis quoque vendendi arbitrium, quia inpenso pretio venibat, in publicum omni suscepto sumptu ademptum privatis; portoriisque et tributo plebes liberata, ut divites conferrent, qui oneri ferendo essent: [7] pauperes satis stipendii pendere, si liberos educarent. itaque haec indulgentia patrum asperis postmodum rebus in obsidione ac fame adeo concordem civitatem tenuit, ut regium nomen non summi magis quam infimi horrerent, [8] nec quisquam unus malis artibus postea tam popularis esset, quam tum bene imperando universus senatus fuit.


  • 27   , , , . (, III, 72, 1) ( , XXXIV, 139) - , .   , , , : , , .
  • 28  ( ). 750 . . .
  • 29 . , , , , .
  • 1260010107 1260010108 1260010109 1364000210 1364000211 1364000212

    , .