|  |



VIII, . 27

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

27. (1) , , . (2) , , , , , , . , , ( ), (3) , , , . (4) ,   , . (5) , , , .

(6) , , 81, , 82, , (7) , , . (8) , , , .392 : (9) , , , , ; .

(10) , : , , , , .

(11) , , ; 83.

27. aliud subinde bellum cum alterius orae Graecis exortum. [2] namque Tarentini, cum rem Palaepolitanam vana spe auxilii aliquamdiu sustinuissent, postquam Romanos urbe potitos accepere, velut destituti ac non qui ipsi destituissent, increpare Palaepolitanos, ira atque invidia in Romanos furere, eo etiam magis, quod Lucanos et Apulos nam utraque eo anno societas coepta est in fidem populi Romani venisse allatum est: [3] quippe propemodum perventum ad se esse, iamque in eo rem fore, ut Romani aut hostes aut domini habendi sint. [4] discrimen profecto rerum suarum in bello Samnitium eventuque eius verti; eam solam gentem restare, nec eam ipsam satis validam, quando Lucanus defecerit; [5] quem revocari adhuc impellique ad abolendam societatem Romanam posse, si qua ars serendis discordiis adhibeatur.

[6] haec consilia cum apud cupidos rerum novandarum valuissent, ex iuventute quidam Lucanorum pretio adsciti, clari magis inter populares quam honesti, inter se mulcati ipsi virgis, cum corpora nuda intulissent in civium coetum, [7] vociferati sunt se, quod castra Romana ingredi ausi essent, a consulibus virgis caesos ac prope securi percussos esse. [8] deformis suapte natura res cum speciem iniuriae magis quam doli prae se ferret, concitati homines cogunt clamore suo magistratus senatum vocare; [9] et alii circumstantes concilium bellum in Romanos poscunt, alii ad concitandam in arma multitudinem agrestium discurrunt, tumultuque etiam sanos consternante animos decernitur ut societas cum Samnitibus renovaretur, legatique ad eam rem mittuntur. [10] repentina res quia quam causam nullam tam ne fidem quidem habebat, coacti a Samnitibus et obsides dare et praesidia in loca munita accipere, caeci fraude et ira nihil recusarunt. [11] dilucere deinde brevi fraus coepit, postquam criminum falsorum auctores Tarentum commigravere; sed amissa omni de se potestate, nihil ultra quam ut paeniteret frustra restabat.


  • 81 (VI, 11, 7) : , , . , .
  • 82clari magis quam honesti  ( , 8, 1).
  • 83 , (II, 19, 7) ( ): , , , 腻
  • 1260010207 1260010208 1260010209 1364000828 1364000829 1364000830

    , .