|  |



V, . 13

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

13. (1) , . , ,   . . (2) , : , , ; . (3)   : , , , [399 .].

(4) - , , . (5) , , . (6) .243 27: , , , 28, , 29, . (7) . , , , , , . , (8) , 30.

(9) , : , , , . (10) : , , , . (11) , , . . (12) , ,  - , . (13)   , , , , .

13. Anxur in Volscis brevi receptum est neglectis die festo custodiis urbis. insignis annus hieme gelida ac nivosa fuit, adeo ut viae clausae, Tiberis innavigabilis fuerit. annona ex ante convecta copia nihil mutavit. [2] et quia P. Licinius, ut ceperat haud tumultuose magistratum maiore gaudio plebis quam indignatione patrum, ita etiam gessit, dulcedo invasit proximis comitiis tribunorum militum plebeios creandi. [3] unus M. Veturius ex patriciis candidatis locum tenuit: plebeios alios tribunos militum consulari potestate omnes fere centuriae dixere, M. Pomponium Cn. Duillium Voleronem Publilium Cn. Genucium L. Atilium.

[4] tristem hiemem, sive ex intemperie caeli raptim mutatione in contrarium facta sive alia qua de causa, gravis pestilensque omnibus animalibus aestas excepit. [5] cuius insanabili pernicie quando nec causa nec finis inveniebatur, libri Sibyllini ex senatus consulto aditi sunt. [6] duumviri sacris faciundis lectisternio tunc primum in urbe Romana facto per dies octo Apollinem Latonamque et Dianam, Herculem Mercurium atque Neptunum tribus quam amplissime tum apparari poterat stratis lectis placavere. [7] privatim quoque id sacrum celebratum est. tota urbe patentibus ianuis promiscuoque usu rerum omnium in propatulo posito, notos ignotosque passim advenas in hospitium ductos ferunt et cum inimicis quoque benigne ac comiter sermones habitos, iurgiis ac litibus temperatum; [8] vinctis quoque dempta in eos dies vincula; religioni deinde fuisse quibus eam opem di tulissent vinciri.

[9] interim ad Veios terror multiplex fuit tribus in unum bellis conlatis. namque eodem quo antea modo circa munimenta cum repente Capenates Faliscique subsidio venissent, adversus tres exercitus ancipiti proelio pugnatum est. [10] ante omnia adiuvit memoria damnationis Sergi ac Vergini. itaque e maioribus castris, unde antea cessatum fuerat, brevi spatio circumductae copiae Capenates in vallum Romanum versos ab tergo adgrediuntur; [11] inde pugna coepta et Faliscis intulit terrorem, trepidantesque eruptio ex castris opportune facta avertit. repulsos deinde insecuti victores ingentem ediderunt caedem. [12] nec ita multo post iam forte oblati populatores Capenatis agri reliquias pugnae absumpsere. [13] et Veientium refugientes in urbem multi ante portas caesi, dum prae metu, ne simul Romanus inrumperet, obiectis foribus extremos suorum exclusere.


  • 27 ( . lectus  sternere  ): , . , . , . (.: VII, 2, 2  364 . . .; VII, 27, 1  399 .; VIII, 25, 1  326 . . .).
  • 28 ().
  • 29 ( , ) , , ; , . - ( 431 . . . , ). .
  • 30 , , (. 25 P). , . (.: . 27) , . ( ) .
  • 1260010107 1260010108 1260010109 1364000514 1364000515 1364000516

    , .