|  |



IX, . 1

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

. I, . 406 1. (1) [321 .], 1, , - . (2) ; 2,   . (3) , 3, : , :   . (4) : - , , , , . (5) , ? , , (6) , , , , , , 4. (7) , ?! ? , ? ? , - 5, . (8) , , , . (9) , , ; , , , , ,  , . (10) , , , 6, , . (11) , : , , !

1. Sequitur hunc annum nobilis clade Romana Caudina pax T. Veturio Calvino Sp. Postumio consulibus. [2] Samnites eo anno imperatorem C. Pontium Herenni filium habuerunt, patre longe prudentissimo natum, primum ipsum bellatorem ducemque. [3] Is, ubi legati qui ad dedendas res missi erant pace infecta redierunt, Ne nihil actum inquit hac legatione censeatis, expiatum est quidquid ex foedere rupto irarum in nos caelestium fuit. [4] Satis scio quibuscumque dis cordi fuit subigi nos ad necessitatem dedendi res quae ab nobis ex foedere repetitae fuerant, iis non fuisse cordi tam superbe ab Romanis foederis expiationem spretam. [5] Quid enim ultra fieri ad placandos deos mitigandosque homines potuit quam quod nos fecimus? Res hostium in praeda captas, quae belli iure nostrae videbantur, remisimus; [6] auctores belli, quia vivos non potuimus, perfunctos iam fato dedidimus; bona eorum, ne quid ex contagione noxae remaneret penes nos, Romam portavimus. [7] Quid ultra tibi, Romane, quid foederi, quid dis arbitris foederis debeo? Quem tibi tuarum irarum, quem meorum suppliciorum iudicem feram? Neminem neque populum neque privatum fugio. [8] Quod si nihil cum potentiore iuris humani relinquitur inopi, at ego ad deos vindices intolerandae superbiae confugiam et precabor [9] ut iras suas vertant in eos quibus non suae redditae res, non alienae accumulatae satis sint; quorum saevitiam non mors noxiorum, non deditio exanimatorum corporum, non bona sequentia domini deditionem exsatient, nisi hauriendum sanguinem laniandaque viscera nostra praebuerimus. [10] Iustum est bellum, Samnites, quibus necessarium, et pia arma quibus nulla nisi in armis relinquitur spes. [11] Proinde, cum rerum humanarum maximum momentum sit, quam propitiis rem, quam adversis agant dis, pro certo habete priora bella adversus deos magis quam homines gessisse, hoc quod instat ducibus ipsis dis gesturos.


  • 1 ( 334 . . .) .
  • 2 , ( , 41), - , .
  • 3.: VIII, 37, 2.
  • 4.: VIII, 39, 1215.
  • 5 , .
  • 6.: . , 1333B 3940: , , , , 셻 (. . . ).
  • 1327002002 1327002004 1327002006 1364000902 1364000903 1364000904