|  |



IX, . 2

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

.407 2. (1) , . , , . (2) , , , , , , , , (3) , : , , 7 . (4) , , , , . (5) , , , . , , (6) . , , 8   , ; , , . (7) : , , ;   , , . (8) , , , , , , , , , .

(9) , , , , . , , . (10) , , . , - ; (11) , , , . (12) , , , , (13) , , , , , , , . (14) , .408 . (15) : , ; , , , , .

2. Haec non laeta magis quam vera vaticinatus exercitu educto circa Caudium castra quam potest occultissime locat. [2] Inde ad Calatiam, ubi iam consules Romanos castraque esse audiebat, milites decem pastorum habitu mittit pecoraque diversos, alium alibi, haud procul Romanis pascere iubet praesidiis; [3] ubi inciderint in praedatores, ut idem omnibus sermo constet, legiones Samnitium in Apulia esse, Luceriam omnibus copiis circumsedere nec procul abesse quin vi capiant. [4] Iam is rumor et ante de industria volgatus venerat ad Romanos, sed fidem auxere captivi eo maxime quod sermo inter omnes congruebat. [5] Haud erat dubium quin Lucerinis opem Romanus ferret, bonis ac fidelibus sociis, simul ne Apulia omnis ad praesentem terrorem deficeret: ea modo qua irent consultatio fuit.

[6] Duae ad Luceriam ferebant viae, altera praeter oram superi maris, patens apertaque sed quanto tutior tanto fere longior, altera per furculas Caudinas, brevior; [7] sed ita natus locus est: saltus duo alti angusti silvosique sunt montibus circa perpetuis inter se iuncti; iacet inter eos satis patens clausus in medio campus herbidus aquosusque, per quem medium iter est; [8] sed antequam venias ad eum, intrandae primae angustiae sunt, et aut eadem qua te insinuaveris retro via repetenda aut, si ire porro pergas, per alium saltum artiorem impeditioremque, evadendum.

[9] In eum campum via alia per cavam rupem Romani demisso agmine cum ad alias angustias protinus pergerent, saeptas deiectu arborum saxorumque ingentium obiacente mole invenere. Cum fraus hostilis apparuisset, praesidium etiam in summo saltu conspicitur. [10] Citati inde retro, qua venerant pergunt repetere viam; eam quoque clausam sua obice armisque inveniunt. Sistunt inde gradum sine ullius imperio, stuporque omnium animos ac velut torpor quidam insolitus membra tenet, [11] intuentesque alii alios, cum alterum quisque compotem magis mentis ac consilii ducerent, diu immobiles silent; [12] deinde, ubi praetoria consulum erigi videre et expedire quosdam utilia operi, quamquam ludibrio fore munientes perditis rebus ac spe omni adempta cernebant, [13] tamen, ne culpam malis adderent, pro se quisque nec hortante ullo nec imperante ad muniendum versi castra propter aquam vallo circumdant, [14] sua ipsi opera laboremque inritum, praeterquam quod hostes superbe increpabant, cum miserabili confessione eludentes. [15] Ad consules maestos, ne advocantes quidem in consilium, quando nec consilio nec auxilio locus esset, sua sponte legati ac tribuni conveniunt, militesque ad praetorium versi opem, quam vix di immortales ferre poterant, ab ducibus exposcunt.


  • 7  - .
  • 8. . .
  • 1260010207 1260010208 1260010209 1364000903 1364000904 1364000905

    , .