|  |



IX, . 4

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.

4. (1) , , (2) - , , . (3) , , , , , 10  ; : (4) , ; (5) - , - , .

(6) , , , , . (7) , , , , , , 11: (8) , , , 12, , , , , , ́ , . (9) , ,   ,  , , , , , . (10) , , 13 ; (11) , , , ? (12) ,  .410 -,  . , ! , , . (13) ? , . , , ! (14) , ?14 ,   ! , , , , . (15) ,  ,  ! , , , , , , . (16) , , 15. , , , .

4. Et in castris Romanis cum frustra multi conatus ad erumpendum capti essent et iam omnium rerum inopia esset, [2] victi necessitate legatos mittunt qui primum pacem aequam peterent; si pacem non impetrarent, uti provocarent ad pugnam. [3] Tum Pontius debellatum esse respondit; et, quoniam ne victi quidem ac capti fortunam fateri scirent, inermes cum singulis vestimentis sub iugum missurum; alias condiciones pacis aequas victis ac victoribus fore: [4] si agro Samnitium decederetur, coloniae abducerentur, suis inde legibus Romanum ac Samnitem aequo foedere victurum; [5] his condicionibus paratum se esse foedus cum consulibus ferire; si quid eorum displiceat, legatos redire ad se vetuit. [6] Haec cum legatio renuntiaretur, tantus gemitus omnium subito exortus est tantaque maestitia incessit ut non gravius accepturi viderentur si nuntiaretur omnibus eo loco mortem oppetendam esse.

[7] Cum diu silentium fuisset nec consules aut pro foedere tam turpi aut contra foedus tam necessarium hiscere possent, tum L. Lentulus, qui princeps legatorum virtute atque honoribus erat: [8] Patrem meum inquit, consules, saepe audivi memorantem se in Capitolio unum non fuisse auctorem senatui redimendae auro a Gallis civitatis, quando nec fossa valloque ab ignavissimo ad opera ac muniendum hoste clausi essent et erumpere, si non sine magno periculo tamen sine certa pernicie, possent. [9] Quod si, ut illis decurrere ex Capitolio armatis in hostem licuit, quo saepe modo obsessi in obsidentes eruperunt, ita nobis aequo aut iniquo loco dimicandi tantummodo cum hoste copia esset, non mihi paterni animi indoles in consilio dando deesset. [10] Equidem mortem pro patria praeclaram esse fateor et me vel devovere pro populo Romano legionibusque vel in medios immittere hostes paratus sum; [11] sed hic patriam video, hic quidquid Romanarum legionum est, quae nisi pro se ipsis ad mortem ruere volunt, quid habent quod morte sua servent? [12] Tecta urbis dicat aliquis et moenia et eam turbam a qua urbs incolitur. Immo hercule produntur ea omnia deleto hoc exercitu, non servantur. [13] Quis enim ea tuebitur? Imbellis videlicet atque inermis multitudo. Tam hercule quam a Gallorum impetu defendit. [14] An a Veiis exercitum Camillumque ducem implorabunt? Hic omnes spes opesque sunt, quas servando patriam servamus, dedendo ad necem patriam deserimus ac prodimus. [15] At foeda atque ignominiosa deditio est. Sed ea caritas patriae est ut tam ignominia eam quam morte nostra, si opus sit, servemus. [16] Subeatur ergo ista, quantacumque est, indignitas et pareatur necessitati, quam ne di quidem superant. Ite, consules, redimite armis civitatem quam auro maiores vestri redemerunt.


  • 10.: . 46  . III.
  • 11 328/327 . . . (.: VIII, 22, 8). (.: XXVI, 48, 9; XXVII, 21, 9).
  • 12 (V, 48, 8) .
  • 13.: VIII, 9, 412.
  • 14 390 . . .
  • 15.: . , 741A: (.: . 818E). (I, 85).
  • 1327002006 1327002017 1327002022 1364000905 1364000906 1364000907

    , .