|  |



IX, . 28

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8

28. (1) . (2) [313 .], . .435   , , , . (3) , . , , , . (4) . , (5)   ,  , , . (6) , , , , , 94.

(7) . , , , . (8) 95 , .

28. Consules egregia victoria parta protinus inde ad Bovianum oppugnandum legiones ducunt; [2] ibique hiberna egerunt, donec ab novis consulibus, L. Papirio Cursore quintum C. Iunio Bubulco iterum nominatus dictator C. Poetelius cum M. Folio magistro equitum exercitum accepit. [3] Is cum audisset arcem Fregellanam ab Samnitibus captam, omisso Boviano ad Fregellas pergit. Unde nocturna Samnitium fuga sine certamine receptis Fregellis praesidioque valido imposito in Campaniam reditum maxime ad Nolam armis repetendam. [4] Eo se intra moenia sub adventum dictatoris et Samnitium omnis multitudo et Nolana agrestis contulerat. [5] Dictator urbis situ circumspecto, quo apertior aditus ad moenia esset, omnia aedificia et frequenter ibi habitabatur circumiecta muris incendit; nec ita multo post, sive a Poetelio dictatore sive ab C. Iunio consule nam utrumque traditur, Nola est capta. [6] Qui captae decus Nolae ad consulem trahunt, adiciunt Atinam et Calatiam ab eodem captas, Poetelium autem pestilentia orta clavi figendi causa dictatorem dictum.

[7] Suessa et Pontiae eodem anno coloniae deductae sunt. Suessa Auruncorum fuerat; Volsci Pontias, insulam sitam in conspectu litoris sui, incoluerant. [8] Et Interamnam Sucasinam ut deduceretur colonia, senati consultum factum est; sed triumviros creavere ac misere colonorum quattuor milia insequentes consules M. Valerius P. Decius.


  • 94.: . 18  . VII.
  • 95 ( ).
  • 1364000838 1364000840 1364000927 1364000929 1364000930 1364000931