|  |



II, . 16

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

16. (1) . [505 .] ; . (2) . , ,   ,   [504 .]. (3) , . (4) - , , , 41 42. (5) 43; , , . .

(6) , , , , , . (7) , , , , [503 .]; , , ; . , . (8) , , . 44, , , , , . (9) .77 , , , , , , . .

16. consules M. Valerius P. Postumius. eo anno bene pugnatum cum Sabinis; [2] consules triumpharunt. maiore inde mole Sabini bellum parabant. adversus eos et ne quid simul ab Tusculo, unde, etsi non apertum, suspectum tamen bellum erat, repentini periculi oriretur, P. Valerius quartum T. Lucretius iterum consules facti. [3] seditio inter belli pacisque auctores orta in Sabinis aliquantum inde virium transtulit ad Romanos. namque Attius Clausus, [4] cui postea Appio Claudio fuit Romae nomen, cum pacis ipse auctor a turbatoribus belli premeretur nec par factioni esset, ab Inregillo, magna clientium comitatus manu, Romam transfugit. his civitas data agerque trans Anienem: [5] vetus Claudia tribus additis postea novis tribulibus, qui ex eo venirent agro, appellata. Appius inter patres lectus haud ita multo post in principum dignationem pervenit.

[6] consules infesto exercitu in agrum Sabinum profecti cum ita vastatione, dein proelio adflixissent opes hostium, ut diu nihil inde rebellionis timeri posset. triumphantes Romam redierunt. [7] P. Valerius, omnium consensu princeps belli pacisque artibus, anno post Agrippa Menenio P. Postumio consulibus moritur, gloria ingenti, copiis familiaribus adeo exiguis, ut funeri sumptus deesset: [8] de publico est datus. luxere matronae ut Brutum. eodem anno duae coloniae Latinae, Pometia et Cora, ad Auruncos deficiunt. cum Auruncis bellum initum, fusoque ingenti exercitu, qui se ingredientibus fines consulibus ferociter obtulerat, omne Auruncum bellum Pometiam compulsum est. [9] nec magis post proelium quam in proelio a caedibus temperatum est: et caesi aliquanto plures erant quam capti, et captos passim trucidaverunt; ne ab obsidibus quidem, qui trecenti accepti numero erant, ira belli abstinuit. et hoc anno Romae triumphatum.


  • 41 ( ) ,   ( . pater  ). , : ; , , ; . .
  • 42, 504 . . ., (, 21), , 495 . . . ,   (. I, 1) (. , . 12).
  • 43  , 4,5  . .
  • 44 ()  , , . . , ( ) , , .
  • 1327009033 1327009047 1327009060 1364000217 1364000218 1364000219

    , .