|  |



X, . 22

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

22. (1) , ; , [295 .]. (2) , , 79; , , : (3) - . , , ; (4)  , . . , ,   ,   , (5) , 80. (6) , , .478 , ,   , . (7) ; , , , . (8) . . (9) ,   ,   ; , , .

22. Nemini dubium erat quin Fabius quintum omnium consensu destinaretur; eumque et praerogativae et primo vocatae omnes centuriae consulem cum L. Volumnio dicebant. [2] Fabi oratio fuit qualis biennio ante; deinde, ut vincebatur consensu, versa postremo ad collegam P. Decium poscendum: [3] id senectuti suae adminiculum fore. Censura duobusque consulatibus simul gestis expertum se nihil concordi collegio firmius ad rem publicam tuendam esse. Novo imperii socio vix iam adsuescere senilem animum posse; cum moribus notis facilius se communicaturum consilia. [4] Subscripsit orationi eius consul cum meritis P. Deci laudibus, tum quae ex concordia consulum bona quaeque ex discordia mala in administratione rerum militarium evenirent memorando, [5] quamque prope ultimum discrimen suis et collegae certaminibus nuper ventum foret, admonendo; [6] Decium Fabiumque uno animo, una mente vivere; esse praeterea viros natos militiae, factis magnos, ad verborum linguaeque certamina rudes. [7] Ea ingenia consularia esse: callidos sollertesque, iuris atque eloquentiae consultos, qualis Ap. Claudius esset, urbi ac foro praesides habendos praetoresque ad reddenda iura creandos esse. [8] His agendis dies est consumptus. Postridie ad praescriptum consulis et consularia et praetoria comitia habita. [9] Consules creati Q. Fabius et P. Decius, Ap. Claudius praetor, omnes absentes; et L. Volumnio ex senatus consulto et scito plebis prorogatum in annum imperium est.

1327002006 1327002024 1327002025 1364001023 1364001024 1364001025