|  |



X, . 43

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

43. (1) . , , , , . (2) , ; , . (3) , , (4) , , , . (5) , . , .500 . , . , , (6) , , , , , , , ,  (7) , , ; (8) , , ; .

(9) , ; , , . , , , . (10) , , , , ; (11) , ,   . (12) , , , . (13) , , , , , , , , , , . (14) , . , , , , . ; (15) , , .

43. Eadem fortuna ab altero consule ad Cominium gesta res. Prima luce ad moenia omnibus copiis admotis corona cinxit urbem subsidiaque firma, ne qua eruptio fieret, portis opposuit. [2] Iam signum dantem eum nuntius a collega trepidus de viginti cohortium adventu et ab impetu moratus est et partem copiarum revocare instructam intentamque ad oppugnandum coegit. [3] D. Brutum Scaevam legatum cum legione prima et decem cohortibus alariis equitatuque ire adversus subsidium hostium iussit: [4] quocumque in loco fuisset obvius, obsisteret ac moraretur manumque, si forte ita res posceret, conferret, modo ne ad Cominium eae copiae admoveri possent. [5] Ipse scalas ferri ad muros ab omni parte urbis iussit ac testudine ad portas successit; simul et refringebantur portae et vis undique in muros fiebat. Samnites sicut antequam in muris viderent armatos satis animi habuerunt ad prohibendos urbis aditu hostes, [6] ita, postquam iam non ex intervallo nec missilibus sed comminus gerebatur res et qui aegre successerant ex plano in muros, loco quem magis timuerant victo, facile in hostem imparem ex aequo pugnabant, [7] relictis turribus murisque in forum omnes compulsi paulisper inde temptaverunt extremam pugnae fortunam; [8] deinde abiectis armis ad undecim milia hominum et quadringenti in fidem consulis venerunt; caesa ad quattuor milia octingenti octoginta.

[9] Sic ad Cominium, sic ad Aquiloniam gesta res; in medio inter duas urbes spatio, ubi tertia exspectata erat pugna, hostes non inventi. Septem milia passuum cum abessent a Cominio, revocati ab suis neutri proelio occurrerunt. [10] Primis ferme tenebris, cum in conspectu iam castra, iam Aquiloniam habuissent, clamor eos utrimque par accidens sustinuit; [11] deinde regione castrorum, quae incensa ab Romanis erant, flamma late fusa certioris cladis indicio progredi longius prohibuit; [12] eo ipso loco temere sub armis strati passim inquietum omne tempus noctis exspectando timendoque lucem egere. [13] Prima luce incerti quam in partem intenderent iter repente in fugam consternantur conspecti ab equitibus, qui egressos nocte ab oppido Samnites persecuti viderant multitudinem non vallo, non stationibus firmatam. [14] Conspecta et ex muris Aquiloniae ea multitudo erat iamque etiam legionariae cohortes sequebantur; ceterum nec pedes fugientes persequi potuit et ab equite novissimi agminis ducenti ferme et octoginta interfecti; arma multa pavidi ac signa militaria duodeviginti reliquere; [15] alio agmine incolumi, ut ex tanta trepidatione, Bovianum perventum est.

1364000418 1364000450 1364000504 1364001044 1364001045 1364001046