|  |



X, . 42

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7

42. (1) , , . (2) , , , , . . (3) , , , , . (4) , . (5) . , ,   . (6) , , , - . , . (7) - , , , : , , 131. , .

42. Haec primo ignorare consul et intentus recipiendo exercitui esse; iam enim praeceps in occasum sol erat et appetens nox periculosa et suspecta omnia etiam victoribus faciebat. [2] Progressus longius ab dextra capta castra videt, ab laeva clamorem in urbe mixtum pugnantium ac paventium fremitu esse; et tum forte certamen ad portam erat. [3] Advectus deinde equo propius, ut suos in muris videt nec iam integri quicquam esse, quoniam temeritate paucorum magnae rei parta occasio esset, acciri quas receperat copias signaque in urbem inferri iussit. [4] Ingressi proxima ex parte quia nox appropinquabat, quievere. Nocte oppidum ab hostibus desertum est.

[5] Caesa illo die ad Aquiloniam Samnitium milia viginti trecenti quadraginta, capta tria milia octingenti et septuaginta, signa militaria nonaginta septem. [6] Ceterum illud memoriae traditur, non ferme alium ducem laetiorem in acie visum seu suopte ingenio seu fiducia bene gerundae rei. [7] Ab eodem robore animi neque controverso auspicio revocari a proelio potuit et in ipso discrimine quo templa deis immortalibus voveri mos erat voverat Iovi Victori, si legiones hostium fudisset, pocillum mulsi priusquam temetum biberet, sese facturum. Id votum dis cordi fuit et auspicia in bonum verterunt.


  • 131. : . , XIV, 91.
  • 1327002006 1327002024 1327002025 1364001043 1364001044 1364001045