|  |



XXI, . 10

. . II. - ., 1991.
. . . [ ] .: / . . . . ., 1970.
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

10. (1) ; , - . (2) , ; (3) , , . , , . (4) ,  ,  . , ; , . , 37   , . , , . (5) ; , 38. (6) , , ? , ; , , . , , , ; , . , . (7) , , , , . 39, , !40 (8) , , , 41, . , 42, , . (9) ; , ,  , ,  , : , . (10) .13 , ;   !  . , , . (11) , , ? , . , , , ; , , 43, . (12) , , , - , , , , . (13) , : , ; , , ; , , .

10. Itaque, praeterquam quod admissi auditique sunt, ea quoque vana atque irrita legatio fuit. [2] Hanno unus adversus senatum causam foederis magno silentio propter auctoritatem suam, non cum adsensu audientium egit, [3] per deos foederum arbitros ac testes senatum obtestans, ne Romanum cum Saguntino suscitarent bellum: monuisse, praedixisse se ne Hamilcaris progeniem ad exercitum mitterent; non manes, non stirpem eius conquiescere viri, nec unquam, donec sanguinis nominisque Barcini quisquam supersit, quietura Romana foedera. [4] Iuvenem flagrantem cupidine regni viamque unam ad id cernentem si ex bellis bella serendo succinctus armis legionibusque vivat, velut materiam igni praebentes ad exercitus misistis. Aluistis ergo hoc incendium quo nunc ardetis. [5] Saguntum vestri circumsedent exercitus, unde arcentur foedere; mox Carthaginem circumsedebunt Romanae legiones ducibus isdem dis per quos priore bello rupta foedera sunt ulti. [6] Utrum hostem an vos an fortunam utriusque populi ignoratis? Legatos ab sociis et pro sociis venientes bonus imperator vester in castra non admisit, ius gentium sustulit; hi tamen, unde ne hostium quidem legati arcentur pulsi, ad vos venerunt; res ex foedere repetunt; ut publica fraus absit, auctorem culpae et reum criminis deposcunt. [7] Quo lenius agunt segnius incipiunt, eo, cum coeperint, vereor ne perseverantius saeviant. Aegates insulas Erycemque ante oculos proponite, quae terra marique per quattuor et viginti annos passi sitis. [8] Nec puer hic dux erat, sed pater ipse Hamilcar, Mars alter, ut isti volunt. Sed Tarento, id est Italia, non abstinueramus ex foedere, sicut nunc Sagunto non abstinemus. [9] Vicerunt ergo di homines, et id de quo verbis ambigebatur, uter populus foedus rupisset, eventus belli velut aequus iudex unde ius stabat ei victoriam dedit. [10] Carthagini nunc Hannibal vineas turresque admovet; Carthaginis moenia quatit ariete; Sagunti ruinae falsus utinam vates sim! nostris capitibus incident, susceptumque cum Saguntinis bellum habendum cum Romanis est. [11] Dedemus ergo Hannibalem? dicet aliquis. Scio meam levem esse in eo auctoritatem propter paternas inimicitias; sed et Hamilcarem eo perisse laetatus sum, quod si ille viveret, bellum iam haberemus cum Romanis, et hunc iuvenem tamquam furiam facemque huius belli odi ac detestor; [12] nec dedendum solum arbitror ad piaculum rupti foederis, sed si nemo deposceret, devehendum in ultimas maris terrarumque oras, ablegandum eo unde nec ad nos nomen famaque eius accidere neque ille sollicitare quietae civitatis statum posset. [13] Ego ita censeo, legatos extemplo Romam mittendos qui senatui satisfaciant, alios qui Hannibali nuntient ut exercitum ab Sagunto abducat, ipsumque Hannibalem ex foedere Romanis dedant; tertiam legationem ad res Saguntinis reddendas decerno.


  • 37 (. 3, 36) , , . .: . 22.
  • 38 , ,  8 (. . 42).
  • 39 ( ) 241 . , . ( ) ( ), .
  • 40. . 3.
  • 41 (   ), , .
  • 42  . 280 . . . (  ) . , (279 . . .), , ( 272 . . .) ( ) . , , , . , - . , , (), .
  • 43 ( )  .
  • 1327002003 1327002012 1327002014 1364002111 1364002112 1364002113