|  |



XXI, . 40

. . II. - ., 1991.
. . . [ ] .: / . . . . ., 1970.
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

40. (1) , , , , , , . (2) , , , 140 , , , , , , , ? (3) ; 141 142 , ; (4) , , . .

(5) , .   , , , , . (6) ,   . , , ; (7) , , , , , , , .38 , ? (8) , , , , , , , . (9) !   , , , , , , , , , . (10) - , - ; , . , , , . (11) , , : , , , , , .

40. Si eum exercitum, milites, educerem in aciem quem in Gallia mecum habui, supersedissem loqui apud vos; [2] quid enim adhortari referret aut eos equites, qui equitatum hostium ad Rhodanum flumen egregie vicissent, aut eas legiones cum quibus fugientem hunc ipsum hostem secutus confessionem cedentis ac detractantis certamen pro victoria habui? [3] Nunc, quia ille exercitus, Hispaniae provinciae scriptus, ibi cum fratre Cn. Scipione meis auspiciis rem gerit, ubi eum gerere senatus populusque Romanus voluit, [4] ego, ut consulem ducem adversus Hannibalem ac Poenos haberetis, ipse me huic voluntario certamini obtuli, novo imperatori apud novos milites pauca verba facienda sunt.

[5] Ne genus belli neve hostem ignoretis, cum iis est vobis, milites, pugnandum quos terra marique priore bello vicistis, a quibus stipendium per viginti annos exegistis, a quibus capta belli praemia Siciliam ac Sardiniam habetis. [6] Erit igitur in hoc certamine is vobis illisque animus qui victoribus et victis esse solet. Nec nunc illi quia audent sed quia necesse est pugnaturi sunt; [7] nisi creditis qui exercitu incolumi pugnam detractavere, eos duabus partibus peditum equitumque in transitu Alpium amissis plus spei nactos esse. [8] At enim pauci quidem sunt, sed vigentes animis corporibusque, quorum robora ac vires vix sustinere vis ulla possit. [9] Effigies immo, umbrae hominum, fame frigore, inluvie squalore enecti, contusi ac debilitati inter saxa rupesque; ad hoc praeusti artus, nive rigentes nervi, membra torpida gelu, quassata fractaque arma, claudi ac debiles equi. [10] Cum hoc equite, cum hoc pedite pugnaturi estis; reliquias extremas hostis, non hostem habetis. Ac nihil magis vereor quam ne, cum vos pugnaveritis, Alpes vicisse Hannibalem videantur. [11] Sed ita forsitan decuit, cum foederum ruptore duce ac populo deos ipsos sine ulla humana ope committere ac profligare bellum, nos, qui secundum deos violati sumus, commissum ac profligatum conficere.


  • 140 : (. : . 29, 14) 500 .
  • 141 , . . .
  • 142 (, . . 29  . I)   .
  • 1364000838 1364000840 1364002137 1364002141 1364002142 1364002143