|  |



XXI, . 42

. . II. - ., 1991.
. . . [ ] .: / . . . . ., 1970.
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4

42. (1) . . , , , , , , , . (2) , ; , , , (3) , , , , ; (4) ,   .40 , ,  , 147.

42. Hannibal rebus prius quam verbis adhortandos milites ratus, circumdato ad spectaculum exercitu captivos montanos vinctos in medio statuit armisque Gallicis ante pedes eorum proiectis interrogare interpretem iussit, ecquis, si vinculis levaretur armaque et equum victor acciperet, decertare ferro vellet. [2] Cum ad unum omnes ferrum pugnamque poscerent et deiecta in id sors esset, se quisque eum optabat quem fortuna in id certamen legeret; [3] cuiusque sors exciderat alacer inter gratulantes gaudio exsultans cum sui moris tripudiis arma raptim capiebat. [4] Ubi vero dimicarent, is habitus animorum non inter eiusdem modo condicionis homines erat, sed etiam inter spectantes volgo, ut non vincentium magis quam bene morientium fortuna laudaretur.


  • 147 , . , , ( ) . , , , , .
  • 1260010315 1327008035 1345970035 1364002143 1364002144 1364002145