|  |



XXI, . 44

. . II. - ., 1991.
. . . [ ] .: / . . . . ., 1970.
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

44. (1) , . ,   ,   ,   151; (2)   ,   , , . (3) , ; , , , . (4) : , 152, , , 153, , , ! (5) , , . , , . , , , . (6) !  .  !  ?  ; !  (7) , , .42 , ? , , ? , ! ! , . , , .

(8) , , . ; , , . ; , . (9) , ,   : , 154.

44. Quocumque circumtuli oculos, plena omnia video animorum ac roboris, veteranum peditem, generosissimarum gentium equites frenatos infrenatosque, [2] vos socios fidelissimos fortissimosque, vos, Carthaginienses, cum pro patria tum ob iram iustissimam pugnaturos. [3] Inferimus bellum infestisque signis descendimus in Italiam tanto audacius fortiusque pugnaturi quam hostis quanto maior spes, maior est animus inferentis vim quam arcentis. [4] Accendit praeterea et stimulat animos dolor iniuria indignitas. Ad supplicium depoposcerunt me ducem primum, deinde vos omnes qui Saguntum oppugnassetis; deditos ultimis cruciatibus adfecturi fuerunt. [5] Crudelissima ac superbissima gens sua omnia suique arbitrii facit. Cum quibus bellum, cum quibus pacem habeamus, se modum imponere aequum censet. Circumscribit includitque nos terminis montium fluminumque quos non excedamus; neque eos quos statuit terminos observat. [6] Ne transieris Hiberum! Ne quid rei tibi sit cum Saguntinis! At liberum est Saguntum. Nusquam te vestigio moveris! [7] Parum est quod veterrimas provincias meas Siciliam ac Sardiniam ademisti? Adimis etiam Hispanias? Et inde si decessero, in Africam transcendes? Transcendes dico? Duos consules huius anni, unum in Africam, alterum in Hispaniam miserunt. Nihil usquam nobis relictum est, nisi quod armis vindicarimus. [8] Illis timidis et ignavis esse licet qui respectum habent, quos sua terra suus ager per tuta ac pacata itinera fugientes accipient: vobis necesse est fortibus viris esse et omnibus inter victoriam mortemve certa desperatione abruptis aut vincere aut, si Fortuna dubitabit, in proelio potius quam in fuga mortem oppetere. [9] Si hoc bene fixum omnibus, si destinatum animo est, iterum dicam, vicistis; nullum contemptu mortis telum ad vincendum homini ab dis immortalibus acrius datum est.


  • 151 ,   .
  • 152. : . 6, 8.
  • 153. : . 30, 3.
  • 154.: , III, 63, 6; XV. 10, 7.
  • 1260010207 1260010208 1260010209 1364002145 1364002146 1364002147

    , .