|  |



XXI, . 45

. . II. - ., 1991.
. . . [ ] .: / . . . . ., 1970.
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

45. (1) . , , . (2) , , , (3) , , , . , 155, . (4) , , , , , , . (5) ,  ,  , , , , , ; , . (6) , ; , , . (7) , , , . (8) , , , , , , , , , 156, . .43 (9) , , , , .

45. His adhortationibus cum utrimque ad certamen accensi militum animi essent, Romani ponte Ticinum iungunt tutandique pontis causa castellum insuper imponunt; [2] Poenus hostibus opere occupatis Maharbalem cum ala Numidarum, equitibus quingentis, ad depopulandos sociorum populi Romani agros mittit; [3] Gallis parci quam maxime iubet principumque animos ad defectionem sollicitari. Ponte perfecto traductus Romanus exercitus in agrum Insubrium quinque milia passuum a Victumulis consedit. [4] Ibi Hannibal castra habebat; revocatoque propere Maharbale atque equitibus, cum instare certamen cerneret, nihil unquam satis dictum praemonitumque ad cohortandos milites ratus, vocatis ad contionem certa praemia pronuntiat in quorum spem pugnarent: [5] agrum sese daturum esse in Italia Africa Hispania, ubi quisque velit, immunem ipsi qui accepisset liberisque; qui pecuniam quam agrum maluisset, ei se argento satis facturum; [6] qui sociorum cives Carthaginienses fieri vellent, potestatem facturum; qui domos redire mallent, daturum se operam ne cuius suorum popularium mutatam secum fortunam esse vellent; [7] servis quoque dominos prosecutis libertatem proponit binaque pro iis mancipia dominis se redditurum. [8] Eaque ut rata scirent fore, agnum laeva manu dextra silicem retinens, si falleret, Iovem ceterosque precatus deos, ita se mactarent quem ad modum ipse agnum mactasset, secundum precationem caput pecudis saxo elisit. [9] Tum vero omnes, velut dis auctoribus in spem suam quisque acceptis, id morae quod nondum pugnarent ad potienda sperata rati proelium uno animo et voce una poscunt.


  • 155 (. : 57, 9) .
  • 156, ,  (.: I, 248  ). () . ( ).
  • 1260010118 1260010120 1260010205 1364002146 1364002147 1364002148