|  |



XXI, . 6

. . II. - ., 1991.
. . . [ ] .: / . . . . ., 1970.
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7 8

6. (1) , , , , 30. (2) , , , . (3) [218 .]31. ; , (4) , , , , , , , . (5) ,   , - ,  . (6) . , , ;   . (7) , , , . (8) ; . , .10 , .

6. Cum Saguntinis bellum nondum erat, ceterum iam belli causa certamina cum finitimis serebantur, maxime Turdetanis. [2] Quibus cum adesset idem qui litis erat sator nec certamen iuris sed vim quaeri appareret, legati a Saguntinis Romam missi auxilium ad bellum iam haud dubie imminens orantes. [3] Consules tunc Romae erant P. Cornelius Scipio et Ti. Sempronius Longus. Qui cum legatis in senatum introductis de re publica rettulissent placuissetque mitti legatos in Hispaniam ad res sociorum inspiciendas, [4] quibus si videretur digna causa, et Hannibali denuntiarent ut ab Saguntinis, sociis populi Romani, abstineret, et Carthaginem in Africam traicerent ac sociorum populi Romani querimonias deferrent, [5] hac legatione decreta necdum missa omnium spe celerius Saguntum oppugnari allatum est. [6] Tunc relata de integro res ad senatum; et alii provincias consulibus Hispaniam atque Africam decernentes terra marique rem gerendam censebant, alii totum in Hispaniam Hannibalemque intenderant bellum; [7] erant qui non temere movendam rem tantam exspectandosque ex Hispania legatos censerent. [8] Haec sententia, quae tutissima videbatur, vicit; legatique eo maturius missi, P. Valerius Flaccus et Q. Baebius Tamphilus, Saguntum ad Hannibalem atque inde Carthaginem, si non absisteretur bello, ad ducem ipsum in poenam foederis rupti deposcendum.


  • 30 . . , - ,   ,  (.: XXIV, 42, 11). . : XXVIII, 39, 8, ; ( , 10, 3638)  .
  • 31 218 . . ., 219 . . . , ( , ). (. 15) .
  • 1364000450 1364000504 1364000707 1364002107 1364002108 1364002109