|  |



XXI, . 50

. . II. - ., 1991.
. . . [ ] .: / . . . . ., 1970.
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

50. (1) , . 177; (2) , , , , , . (3) : , , , , , , . (4) , .47 , , , . (5) , . ,   . (6) ; , .

(7) , , . ; , (8) , . (9) , , , 178, , (10) . ,  ,  ; , . (11) ; . , , .

50. Ubi in altum evecti sunt, Romanus conserere pugnam et ex propinquo vires conferre velle; [2] contra eludere Poenus et arte non vi rem gerere naviumque quam virorum aut armorum malle certamen facere. [3] Nam ut sociis navalibus adfatim instructam classem, ita inopem milite habebant; et sicubi concerta navis esset, haudquaquam par numerus armatorum ex ea pugnabat. [4] Quod ubi animadversum est, et Romanis multitudo sua auxit animum et paucitas illis minuit. [5] Extemplo septem naves Punicae circumventae; fugam ceterae ceperunt. Mille et septingenti fuere in navibus captis milites nautaeque, in his tres nobiles Carthaginiensium. [6] Classis Romana incolumis, una tantum perforata navi sed ea quoque ipsa reduce, in portum rediit.

[7] Secundum hanc pugnam, nondum gnaris eius qui Messanae erant, Ti. Sempronius consul Messanam venit. [8] Ei fretum intranti rex Hiero classem ornatam armatamque obviam duxit transgressusque ex regia in praetoriam navem, gratulatus sospitem cum exercitu et navibus advenisse precatusque prosperum ac felicem in Siciliam transitum, [9] statum deinde insulae et Carthaginiensium conata exposuit pollicitusque est, quo animo priore bello populum Romanum iuvenis adiuvisset, eo senem adiuturum; [10] frumentum vestimentaque sese legionibus consulis sociisque navalibus gratis praebiturum; grande periculum Lilybaeo maritimisque civitatibus esse, et quibusdam volentibus novas res fore. [11] Ob haec consuli nihil cunctandum visum quin Lilybaeum classe peteret. Et rex regiaque classis una profecti. Navigantes inde pugnatum ad Lilybaeum fusasque et captas hostium naves accepere.


  • 177 . () . . .
  • 178 270215 . . .; 263 . . . . 218 . . . 90 . .: XXII, 37, 10. ( ).
  • 1327002055 1327002056 1327002057 1364002151 1364002152 1364002153