|  |



XXII, . 37

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

37. (1) . (2) : , , 174; (3) , , , (4) , ; . (5) , : , . (6) 175 , ; , : . (7) , , . (8) , , , . (9) .88 : , , : , , .

(10) : , , , . (11) , , , , ; (12) , . .

(13) , . 176, , ; , , , .

37. Per eosdem dies ab Hierone classis Ostia cum magno commeatu accessit. [2] Legati in senatum introducti nuntiarunt caedem C. Flamini consulis exercitusque allatam adeo aegre tulisse regem Hieronem ut nulla sua propria regnique sui clade moveri magis potuerit. [3] Itaque, quamquam probe sciat magnitudinem populi Romani admirabiliorem prope adversis rebus quam secundis esse, [4] tamen se omnia quibus a bonis fidelibusque sociis bella iuvari soleant misisse; quae ne accipere abnuant magno opere se patres conscriptos orare. [5] Iam omnium primum ominis causa Victoriam auream pondo ducentum ac viginti adferre sese: acciperent eam tenerentque et haberent propriam et perpetuam. [6] Advexisse etiam trecenta milia modium tritici, ducenta hordei, ne commeatus deessent, et quantum praeterea opus esset, quo iussissent, subvecturos. [7] Milite atque equite scire nisi Romano Latinique nominis non uti populum Romanum; levium armorum auxilia etiam externa vidisse in castris Romanis; [8] itaque misisse mille sagittariorum ac funditorum, aptam manum adversus Baliares ac Mauros pugnacesque alias missili telo gentes. [9] Ad ea dona consilium quoque addebant, ut praetor cui provincia Sicilia evenisset classem in Africam traiceret, ut et hostes in terra sua bellum haberent minusque laxamenti daretur iis ad auxilia Hannibali summittenda.

[10] Ab senatu ita responsum regiis est, virum bonum egregiumque socium Hieronem esse atque uno tenore, ex quo in amicitiam populi Romani venerit, fidem coluisse ac rem Romanam omni tempore ac loco munifice adiuvisse. Id perinde ac deberet gratum populo Romano esse. [11] Aurum et a civitatibus quibusdam allatum gratia rei accepta non accepisse populum Romanum; [12] Victoriam omenque accipere sedemque ei divae dare dicare Capitolium, templum Iovis optimi maximi. In ea arce urbis Romanae sacratam, volentem propitiamque, firmam ac stabilem fore populo Romano.

[13] Funditores sagittariique et frumentum traditum consulibus. Quinqueremes ad quinquaginta navium classem quae cum T. Otacilio propraetore in Sicilia erat quinque et viginti additae, permissumque est ut, si e re publica censeret esse, in Africam traiceret.


  • 174 (. , . 6).
  • 175    8,74 .
  • 176. , . 31, 6.
  • 1364000838 1364000840 1364002137 1364002238 1364002239 1364002240