|  |



XXI, . 51

. . II. - ., 1991.
. . . [ ] .: / . . . . ., 1970.
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7

51. (1) , , 179, . (2) , , , . , , , , , . (3) , , , , , . ; (4) , 180 . (5) , , , , . (6) 181, (7) .48 , , , , , . , , .

51. A Lilybaeo consul Hierone cum classe regia dimisso relictoque praetore ad tuendam Siciliae oram ipse in insulam Melitam, quae a Carthaginiensibus tenebatur, traiecit. [2] Advenienti Hamilcar, Gisgonis filius, praefectus praesidii, cum paulo minus duobus milibus militum oppidumque cum insula traditur. Inde post paucos dies reditum Lilybaeum, captivique et a consule et a praetore praeter insignes nobilitate viros sub corona venierunt. [3] Postquam ab ea parte satis tutam Siciliam censebat consul, ad insulas Volcani, quia fama erat stare ibi Punicam classem, traiecit; nec quisquam hostium circa eas insulas inventus. [4] Iam forte transmiserant ad vastandam Italiae oram depopulatoque Viboniensi agro urbem etiam terrebant. [5] Repetenti Siciliam consuli escensio hostium in agrum Viboniensem facta nuntiatur, litteraeque ab senatu de transitu in Italiam Hannibalis, et ut primo quoque tempore collegae ferret auxilium, missae traduntur. [6] Multis simul anxius curis exercitum extemplo in naves impositum Ariminum mari supero misit, Sex. Pomponio legato cum viginti quinque longis navibus Viboniensem agrum maritimamque oram Italiae tuendam adtribuit, [7] M. Aemilio praetori quinquaginta navium classem explevit. Ipse compositis Siciliae rebus decem navibus oram Italiae legens Ariminum pervenit. Inde cum exercitu suo profectus ad Trebiam flumen conlegae coniungitur.


  • 179 . (, 1798 ., : , , ).
  • 180 (-)  .
  • 181 (. : . 17, 5); , 25 . ( )  ( 220 . . . )  115 , .
  • 1327002002 1327002004 1327002006 1364002152 1364002153 1364002154