|  |



XXII, . 2

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

2. (1) 26 , , , 27. (2) : , , , , , , . ; (3) , , , , ;     , . (4) 28   ( ), . (5) , , , , , . (6) , , , , : (7) ; , , .62 . , . (8) , , , . , , (9) , . (10) , , , ; 29, ; (11) , . , , 30.

2. Dum consul placandis Romae dis habendoque dilectu dat operam, Hannibal profectus ex hibernis, quia iam Flaminium consulem Arretium pervenisse fama erat, [2] cum aliud longius ceterum commodius ostenderetur iter, propiorem viam per paludes petit, qua fluvius Arnus per eos dies solito magis inundaverat. [3] Hispanos et Afros et omne veterani robur exercitus admixtis ipsorum impedimentis, necubi consistere coactis necessaria ad usus deessent, primos ire iussit, sequi Gallos, ut id agminis medium esset, novissimos ire equites, [4] Magonem inde cum expeditis Numidis cogere agmen, maxime Gallos, si taedio laboris longaeque viae, ut est mollis ad talia gens, dilaberentur aut subsisterent, cohibentem.

[5] Primi, qua modo praeirent duces, per praealtas fluvii ac profundas voragines, hausti paene limo immergentesque se, tamen signa sequebantur. [6] Galli neque sustinere se prolapsi neque adsurgere ex voraginibus poterant neque aut corpora animis aut animos spe sustinebant; [7] alii fessa aegre trahentes membra, alii, ubi semel victis taedio animis procubuissent, inter iumenta et ipsa iacentia passim morientes; maximeque omnium vigiliae conficiebant per quadriduum iam et tres noctes toleratae. [8] Cum omnia obtinentibus aquis nihil ubi in sicco fessa sternerent corpora inveniri posset, cumulatis in aqua sarcinis insuper incumbebant, [9] aut iumentorum itinere toto prostratorum passim acervi, tantum quod exstaret aqua quaerentibus ad quietem parvi temporis, necessarium cubile dabant.

[10] Ipse Hannibal, aeger oculis ex verna primum intemperie variante calores frigoraque, elephanto qui unus superfuerat quo altius ab aqua exstaret vectus, [11] vigiliis tamen et nocturno umore palustrique caelo gravante caput, et quia medendi nec locus nec tempus erat, altero oculo capitur.


  • 26.
  • 27  - ( ).
  • 28, , , ; , , (.: , III, 79, 4).
  • 29.: . 196  . XXI 1  . XXII. 37 (, III, 8, 2).
  • 30 (4, 3),  .
  • 1260010112 1260010119 1327002005 1364002203 1364002204 1364002205