|  |



XXII, . 1

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.

. II, . 60 1. (1) , 1; , , . (2) , , , , , . (3) , , , . : -, , , , 2. (4) - .

  3  . (5) . , , . (6) ? ?   4. , , 5, . (7) , , 6.

(8) , : ; , , ; ; ; (9) - ; ; 7 ; 8 , ; (10) 9 ; 10 11 ; 12 ; (11) 13 ; 14, : 15 .61 ; (12) 16 ; , , , , . (13)     ; , , . (14) . , . (15) ; (16) 17 , , . (17) , 18 , ; (18) 19 20 :     21;     22. (19) , 23 . , , ( 24) ; (20) , 25.

1. Iam ver adpetebat; itaque Hannibal ex hibernis movit, et nequiquam ante conatus transcendere Appenninum intolerandis frigoribus et cum ingenti periculo moratus ac metu. [2] Galli, quos praedae populationumque conciverat spes, postquam pro eo ut ipsi ex alieno agro raperent agerentque, suas terras sedem belli esse premique utriusque partis exercituum hibernis videre, verterunt retro in Hannibalem ab Romanis odia; [3] petitusque saepe principum insidiis, ipsorum inter se fraude eadem levitate qua consenserant consensum indicantium servatus erat, et mutando nunc vestem nunc tegumenta capitis errore etiam sese ab insidiis munierat. [4] Ceterum hic quoque ei timor causa fuit maturius movendi ex hibernis.

Per idem tempus Cn. Servilius consul Romae idibus Martiis magistratum iniit. [5] Ibi cum de re publica rettulisset, redintegrata in C. Flaminium invidia est: duos se consules creasse, unum habere; quod enim illi iustum imperium, quod auspicium esse? [6] Magistratus id a domo, publicis privatisque penatibus, Latinis feriis actis, sacrificio in monte perfecto, votis rite in Capitolio nuncupatis secum ferre; [7] nec privatum auspicia sequi, nec sine auspiciis profectum in externo ea solo nova atque integra concipere posse.

[8] Augebant metum prodigia ex pluribus simul locis nuntiata: in Sicilia militibus aliquot spicula, in Sardinia autem in muro circumeunti vigilias equiti scipionem quem manu tenuerat arsisse, et litora crebris ignibus fulsisse, et scuta duo sanguine sudasse, [9] et milites quosdam ictos fulminibus, et solis orbem minui visum, et Praeneste ardentes lapides caelo cecidisse, et Arpis parmas in caelo visas pugnantemque cum luna solem, [10] et Capenae duas interdiu lunas ortas, et aquas Caeretes sanguine mixtas fluxisse fontemque ipsum Herculis cruentis manasse respersum maculis, et Antii metentibus cruentas in corbem spicas cecidisse, [11] et Faleriis caelum findi velut magno hiatu visum, quaque patuerit ingens lumen effulsisse; sortes adtenuatas unamque sua sponte excidisse ita scriptam: Mavors telum suum concutit; [12] et per idem tempus Romae signum Martis Appia via ac simulacra luporum sudasse, et Capuae speciem caeli ardentis fuisse lunaeque inter imbrem cadentis. [13] Inde minoribus etiam dictu prodigiis fides habita: capras lanatas quibusdam factas, et gallinam in marem, gallum in feminam sese vertisse.

[14] His sicut erant nuntiata expositis auctoribusque in curiam introductis consul de religione patres consuluit. [15] Decretum ut ea prodigia partim maioribus hostiis, partim lactentibus procurarentur, et uti supplicatio per triduum ad omnia pulvinaria haberetur; [16] cetera, cum decemviri libros inspexissent, ut ita fierent quem ad modum cordi esse divis e carminibus praefarentur. [17] Decemvirorum monitu decretum est Iovi primum donum fulmen aureum pondo quinquaginta fieret et Iunoni Minervaeque ex argento dona darentur et Iunoni reginae in Aventino Iunonique Sospitae Lanuvii maioribus hostiis sacrificaretur matronaeque pecunia conlata, [18] quantum conferre cuique commodum esset, donum Iunoni reginae in Aventinum ferrent lectisterniumque fieret, et ut libertinae et ipsae, unde Feroniae donum daretur, pecuniam pro facultatibus suis conferrent.

[19] Haec ubi facta, decemviri Ardeae in foro maioribus hostiis sacrificarunt. Postremo Decembri iam mense ad aedem Saturni Romae immolatum est lectisterniumque imperatum eum lectum senatores straverunt et convivium publicum, [20] ac per urbem Saturnalia diem ac noctem clamata, populusque eum diem festum habere ac servare in perpetuum iussus.


  • 1 . 58 . , , XXI, 58, . , , ( XXI, 59) , , , ( , ), , . . .: . 210  . XXI.
  • 2.: , III, 78, 24: <> , , , , . 셻
  • 3. . 232  . XXI.
  • 4.: . 11  . I 37  . III.
  • 5 ( 30  ), . . : XXI, 6379; . . 36  . V.
  • 6 .: . 235  . XXI. ( ) : XXI, 62, 211.   .
  • 7 ( )  37  . .
  • 8  ( ), .
  • 9  .
  • 10  (. . 14  . I).
  • 11.: . I, 6, 5. ( . : , V, 220). .: , XVII, 10, 4; . , XII, 57.
  • 12  40  .
  • 13  .
  • 14.: . 226  . XXI.
  • 15  .
  • 16 ( ) , . (, , 388 . . .). .
  • 17.: . 227  . XXI.
  • 18 , . . (   , , ,  ).
  • 19.: XXI, 62, 8. , 392 . . . .: V, 21, 3; 22, 3; 23, 7; 31, 3.
  • 20.: XXI, 62, 8. .: . 224  . XXI.
  • 21.: . 228  . XXI.
  • 22 (, , ;   )  , , (.: XXVI, 11, 89), - . . . .: XXVI, 11, 89 . 55.
  • 23  26  (.: . 163  . I; , V, 232).
  • 24 .
  • 25 17 ,  ( VI V . . .). 217 . . ., , : ( ) , , . .
  • 1327002002 1327002004 1327002006 1364002202 1364002203 1364002204