|  |



XXII, . 28

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

28. (1)   : ; (2) - , .

(3) : , , . (4)   ,  ,     . (5)   , ; (6) , , , , . (7)     . (8) , , , , .

(9) ; , ;   .82   . (10) ,   , , , , . (11) , , , , : . (12) , ; . (13)   , , ( , ), (14) : , , , .

28. Duplex inde Hannibali gaudium fuit neque enim quicquam eorum quae apud hostes agerentur eum fallebat, et perfugis multa indicantibus et per suos explorantem; [2] nam et liberam Minuci temeritatem se suo modo captaturum et sollertiae Fabi dimidium virium decessisse.

[3] Tumulus erat inter castra Minuci et Poenorum, quem qui occupasset haud dubie iniquiorem erat hosti locum facturus. [4] Eum non tam capere sine certamine volebat Hannibal, quamquam id operae pretium erat, quam causam certaminis cum Minucio, quem procursurum ad obsistendum satis sciebat, contrahere. [5] Ager omnis medius erat prima specie inutilis insidiatori, quia non modo silvestre quicquam, sed ne vepribus quidem vestitum habebat, [6] re ipsa natus tegendis insidiis, eo magis quod in nuda valle nulla talis fraus timeri poterat; et erant in anfractibus cavae rupes, ut quaedam earum ducenos armatos possent capere. [7] In has latebras, quot quemque locum apte insidere poterant, quinque milia conduntur peditum equitumque. [8] Necubi tamen aut motus alicuius temere egressi aut fulgor armorum fraudem in valle tam aperta detegeret, missis paucis prima luce ad capiendum quem ante diximus tumulum avertit oculos hostium.

[9] Primo statim conspectu contempta paucitas, ac sibi quisque deposcere pellendos inde hostes ac locum capiendum; dux ipse inter stolidissimos ferocissimosque ad arma vocat et vanis minis increpat hostem. [10] Principio levem armaturam dimittit; deinde conferto agmine mittit equites; postremo, cum hostibus quoque subsidia mitti videret, instructis legionibus procedit. [11] Et Hannibal laborantibus suis alia atque alia crescente certamine mittens auxilia peditum equitumque iam iustam expleverat aciem, ac totis utrimque viribus certatur. [12] Prima levis armatura Romanorum, praeoccupatum ex inferiore loco succedens tumulum, pulsa detrusaque terrorem in succedentem intulit equitem et ad signa legionum refugit. [13] Peditum acies inter perculsos impavida sola erat, videbaturque, si iusta ac directa pugna esset, haudquaquam impar futura: tantum animorum fecerat prospere ante paucos dies res gesta; [14] sed exorti repente insidiatores eum tumultum terroremque in latera utrimque ab tergoque incursantes fecerunt ut nec animus ad pugnam neque ad fugam spes cuiquam superesset.

1260010112 1260010119 1327002005 1364002229 1364002230 1364002231