|  |



XXII, . 30

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

30. (1) , . (2) 141 , , 142, , , . (3) : ,   ,  , , . (4) 143, , ,   ,   . (5) , ,   . (6) ; , , , .

(7) , , , , , . (8)   ; , , , ; (9) 144 , : , , . (10) , , , , , , , , 145.

30. Signo dato conclamatur inde ut colligantur vasa. Profecti et agmine incedentes ad dictatoris castra in admirationem et ipsum et omnes qui circa erant converterunt. [2] Ut constituta sunt ante tribunal signa, progressus ante alios magister equitum cum patrem Fabium appellasset circumfusosque militum eius totum agmen patronos consalutasset, [3] Parentibus inquit meis, dictator, quibus te modo nomine, quod fando possum, aequavi, vitam tantam debeo, tibi cum meam salutem tum omnium horum. [4] Itaque plebei scitum, quo oneratus magis quam honoratus sum, primus antiquo abrogoque et, quod tibi mihique exercitibusque his tuis, servato ac conservatori, sit felix, sub imperium auspiciumque tuum redeo et signa haec legionesque restituo. [5] Tu, quaeso, placatus me magisterium equitum, hos ordines suos quemque tenere iubeas. [6] Tum dextrae interiunctae militesque contione dimissa ab notis ignotisque benigne atque hospitaliter invitati, laetusque dies ex admodum tristi paulo ante ac prope exsecrabili factus.

[7] Romae, ut est perlata fama rei gestae, dein litteris non magis ipsorum imperatorum quam volgo militum ex utroque exercitu adfirmata, pro se quisque Maximum laudibus ad caelum ferre. [8] Pari gloria apud Hannibalem hostesque Poenos erat; ac tum demum sentire cum Romanis atque in Italia bellum esse; [9] nam biennio ante adeo et duces Romanos et milites spreverant ut vix cum eadem gente bellum esse crederent cuius terribilem famam a patribus accepissent; [10] Hannibalemque ex acie redeuntem dixisse ferunt tandem eam nubem quae sedere in iugis montium solita sit cum procella imbrem dedisse.


  • 141  , (   . . 68  . II) , . .
  • 142 , (.: . 140).
  • 143. : . 134.
  • 144 ( 218 .) ( 217 . . .  . , . 32, 1), .
  • 145.: . , 12.
  • 1260010236 1327002003 1327002012 1364002231 1364002232 1364002233