|  |



XXII, . 31

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

31. (1) , ; , , (2) , 146, 147 , , , , 148. (3) , , , ; (4) , , , ; ; . (5) , .84 ; , , , (6) , : (7) , : , .

(8) , , , , ; (9) , , , 149. (10) , ,   : . (11) , , , , , 150.

31. Dum haec geruntur in Italia, Cn. Servilius Geminus consul cum classe centum viginti navium circumvectus Sardiniae et Corsicae oram et obsidibus utrimque acceptis in Africam transmisit, et priusquam in continentem escensiones faceret, [2] Menige insula vastata et ab incolentibus Cercinam, ne et ipsorum ureretur diripereturque ager, decem talentis argenti acceptis ad litora Africae accessit copiasque exposuit. [3] Inde ad populandum agrum ducti milites navalesque socii iuxta effusi, ac si in insulis cultorum egentibus praedarentur. [4] Itaque in insidias temere inlati, cum a frequentibus palantes, ab locorum gnaris ignari, circumvenirentur, cum multa caede ac foeda fuga retro ad naves compulsi sunt. [5] Ad mille hominum cum Ti. Sempronio Blaeso quaestore amissum. Classis ab litoribus hostium plenis trepide soluta in Siciliam cursum tenuit [6] traditaque Lilybaei T. Otacilio praetori, ut ab legato eius P. Cincio Romam reduceretur; [7] ipse per Siciliam pedibus profectus freto in Italiam traiecit, litteris Q. Fabi accitus et ipse et collega eius M. Atilius, ut exercitus ab se exacto iam prope semestri imperio acciperent.

[8] Omnium prope annales Fabium dictatorem adversum Hannibalem rem gessisse tradunt; Coelius etiam eum primum a populo creatum dictatorem scribit. [9] Sed et Coelium et ceteros fugit uni consuli Cn. Servilio, qui tum procul in Gallia provincia aberat, ius fuisse dicendi dictatoris; [10] quam moram quia exspectare territa tanta clade civitas non poterat, eo decursum esse ut a populo crearetur qui pro dictatore esset; [11] res inde gestas gloriamque insignem ducis et augentes titulum imaginis posteros, ut, qui pro dictatore creatus erat fuisse dictator crederetur facile obtinuisse.


  • 146 (  )  ( . ).
  • 147 ( ) .
  • 148 (III, 96, 13) . , ()  .
  • 149. . , . ( .)
  • 150, . , , (XXII, 8, 6). ( ). , , , , , , , .
  • 1364000838 1364000840 1364002137 1364002232 1364002233 1364002234