|  |



XXII, . 47

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

47. (1) , , , , , , .95 : (2)   : ,   . (3) , , . , . . ,   , . (4) , , , , , (5) , 197 , 198, , . (6) , , 199 , , , , (7) , . (8) , , , , , . , , , 200. (9) , , , , . (10) , , , .

47. Clamore sublato procursum ab auxiliis et pugna levibus primum armis commissa; deinde equitum Gallorum Hispanorumque laevum cornu cum dextro Romano concurrit, minime equestris more pugnae: [2] frontibus enim adversis concurrendum erat quia nullo circa ad evagandum relicto spatio hinc amnis hinc peditum acies claudebant. [3] In derectum utrimque nitentes stantibus ac confertis postremo turba equis vir virum amplexus detrahebat equo. Pedestre magna iam ex parte certamen factum erat; acrius tamen quam diutius pugnatum est, pulsique Romani equites terga vertunt.

[4] Sub equestris finem certaminis coorta est peditum pugna, primo et viribus et animis par, dum constabant ordines Gallis Hispanisque; [5] tandem Romani, diu ac saepe conisi, aequa fronte acieque densa impulere hostium cuneum nimis tenuem eoque parum validum, a cetera prominentem acie. [6] Impulsis deinde ac trepide referentibus pedem institere ac tenore uno per praeceps pavore fugientium agmen in mediam primum aciem inlati, postremo nullo resistente ad subsidia Afrorum pervenerunt, [7] qui utrimque reductis alis constiterant, media, qua Galli Hispanique steterant, aliquantum prominente acie. [8] Qui cuneus ut pulsus aequavit frontem primum, dein cedendo etiam sinum in medio dedit, Afri circa iam cornua fecerant irruentibusque incaute in medium Romanis circumdedere alas, mox cornua extendendo clausere et ab tergo hostes. [9] Hinc Romani, defuncti nequiquam proelio uno, omissis Gallis Hispanisque, quorum terga ceciderant, adversus Afros integram pugnam ineunt, [10] non tantum eo iniquam quod inclusi adversus circumfusos sed etiam quod fessi cum recentibus ac vegetis pugnabant.


  • 197 .   : .
  • 198 (cuneus)  (.: , III, 113, 8, ).
  • 199 .
  • 200.: , III, 115, 9 .
  • 1327002006 1327002024 1327002025 1364002248 1364002249 1364002250