|  |



XXII, . 46

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

46. (1) , , ; , : (2) ; (3)   ; ; , . (4) , ,   , (5) , : ; , , ,  195. , : (6) , , , . ,   . (7) ,   ,   . (8) , ,   ,   ; (9)     , , , 196.

46. Hannibal luce prima Baliaribus levique alia armatura praemissa transgressus flumen, ut quosque traduxerat ita in acie locabat: [2] Gallos Hispanosque equites prope ripam laevo in cornu adversus Romanum equitatum; [3] dextrum cornu Numidis equitibus datum; media acies peditibus firmata, ita ut Afrorum utraque cornua essent, interponerentur his medii Galli atque Hispani. [4] Afros Romanam crederes aciem: ita armati erant armis et ad Trebiam, ceterum magna ex parte ad Trasumennum captis. [5] Gallis Hispanisque scuta eiusdem formae fere erant, dispares ac dissimiles gladii, Gallis praelongi ac sine mucronibus, Hispano, punctim magis quam caesim adsueto petere hostem, brevitate habiles et cum mucronibus. Ante alios habitus gentium harum cum magnitudine corporum tum specie terribilis erat. [6] Galli super umbilicum erant nudi: Hispani linteis praetextis purpura tunicis candore miro fulgentibus constiterant. Numerus omnium peditum qui tum stetere in acie milium fuit quadraginta, decem equitum. [7] Duces cornibus praeerant, sinistro Hasdrubal, dextro Maharbal; mediam aciem Hannibal ipse cum fratre Magone tenuit.

[8] Sol, seu de industria ita locatis seu quod forte ita stetere, peropportune utrique parti obliquus erat, Romanis in meridiem, Poenis in septemtrionem versis; [9] ventus Volturnum regionis incolae vocant adversus Romanis coortus multo pulvere in ipsa ora volvendo prospectum ademit.


  • 195 (.: , VI, 23, 7).
  • 196. , . 43, 10.
  • 1327002003 1327002012 1327002014 1364002247 1364002248 1364002249