|  |



XXII, . 49

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.

49. (1) 203 , , (2) : , ; , , . (3) , , , : , , !204

(4) ; , , , . , , , , . (5) , , - : ; , . (6) , , , : , , , (7) ,  ,  , ; , , , . (8) ; . (9) , ,  ,  , ;   , . (10) , ; , -, ; , , , , . (11) : 205 , . (12) , : , , ; . .

(13) ,   ,   , ; , . (14)   , ,  : 205a. (15) , ,   206. (16) 207, , 208, , .97 ( , [221 .] , 209  ); (17) , 210: . (18) , , .

49. Parte altera pugnae Paulus, quamquam primo statim proelio funda graviter ictus fuerat, [2] tamen et occurrit saepe cum confertis Hannibali et aliquot locis proelium restituit, protegentibus eum equitibus Romanis, omissis postremo equis, quia consulem vel ad regendum equum vires deficiebant. [3] Tum nuntianti cuidam, iussisse consulem ad pedes descendere equites, dixisse Hannibalem ferunt: Quam mallem, vinctos mihi traderet! [4] Equitum pedestre proelium, quale iam haud dubia hostium victoria, fuit, cum victi mori in vestigio mallent quam fugere, victores morantibus victoriam irati trucidarent, quos pellere non poterant. [5] Pepulerunt tamen iam paucos superantes et labore ac volneribus fessos, inde dissipati omnes sunt equosque ad fugam qui poterant repetebant.

[6] Cn. Lentulus tribunus militum, cum praetervehens equo sedentem in saxo cruore oppletum consulem vidisset, [7] L. Aemili, inquit, quem unum insontem culpae cladis hodiernae dei respicere debent, cape hunc equum, dum et tibi virium aliquid superest et comes ego te tollere possum ac protegere. [8] Ne funestam hanc pugnam morte consulis feceris; etiam sine hoc lacrimarum satis luctusque est.

[9] Ad ea consul: Tu quidem, Cn. Corneli, macte virtute esto: sed cave frustra miserando exiguum tempus e manibus hostium evadendi absumas. [10] Abi, nuntia publice patribus, urbem Romanam muniant ac priusquam victor hostis advenit praesidiis firment; privatim Q. Fabio, L. Aemilium praeceptorum eius memorem et vixisse adhuc et mori. [11] Me in hac strage militum meorum patere exspirare, ne aut reus iterum e consulatu sim aut accusator collegae exsistam, ut alieno crimine innocentiam meam protegam. [12] Haec eos agentes prius turba fugientium civium deinde hostes oppressere; consulem ignorantes quis esset, obruere telis, Lentulum inter tumultum abripuit equus. Tum undique effuse fugiunt. [13] Septem milia hominum in minora castra, decem in maiora, duo ferme in vicum ipsum Cannas perfugerunt; qui extemplo a Carthalone atque equitibus nullo munimento tegente vicum circumventi sunt. [14] Consul alter, seu forte seu consilio nulli fugientium insertus agmini, cum quinquaginta fere equitibus Venusiam perfugit.

[15] Quadraginta quinque milia quingenti pedites, duo milia septingenti equites et tantadem prope civium sociorumque pars caesi dicuntur; [16] in his ambo consulum quaestores, L. Atilius et L. Furius Bibaculus, et undetriginta tribuni militum, consulares quidam praetoriique et aedilicii inter eos Cn. Servilium Geminum et M. Minucium numerant, qui magister equitum priore anno, aliquot annis ante consul fuerat, [17] octoginta praeterea aut senatores aut qui eos magistratus gessissent unde in senatum legi deberent cum sua voluntate milites in legionibus facti essent. [18] Capta eo proelio tria milia peditum et equites mille et quingenti dicuntur.


  • 203. . (.: , III, 116, 1 .).
  • 204, .
  • 205. , . 35, 3 . 167.
  • 205a ( )  , , (. , . 212). 291 . . .  .
  • 206 : (III, 10, 3)  40 . 3 . ; (VII, 4, 25), (. , . 59, 5; 60, 14; XXV, 6, 13) (, 16)  50 . .; (VIII, 6, 26)  60 . , (III, 117, 4)  70 . .
  • 207. . , .
  • 208 (. . 36, 2) 48 ( ).
  • 209 221 . . .
  • 210. . (. . , , ).
  • 1260010207 1260010208 1260010209 1364002250 1364002251 1364002252

    , .