|  |



XXII, . 52

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7

52. (1) ; , ; , , , , , , (2) : , 218,   ,   ; (3) . , , .

(4) ,   ,   ,   ; , 219. (5) : , , .99 (   , ), . (6) . , ,   . , , . (7) , , , , , 220. .

52. Spoliis ad multum diei lectis Hannibal ad minora ducit castra oppugnanda et omnium primum bracchio obiecto a flumine eos excludit. [2] Ceterum ab omnibus labore vigiliis volneribus etiam fessis maturior ipsius spe deditio est facta. [3] Pacti ut arma atque equos traderent, in capita Romana trecenis nummis quadrigatis, in socios ducenis, in servos centenis, et ut eo pretio persoluto cum singulis abirent vestimentis, in castra hostes acceperunt, traditique in custodiam omnes sunt, seorsum cives sociique. [4] Dum ibi tempus teritur, interea, cum ex maioribus castris, quibus satis virium et animi fuit, ad quattuor milia hominum et ducenti equites, alii agmine alii palati passim per agros, quod haud minus tutum erat, Canusium perfugissent, castra ipsa ab sauciis timidisque eadem condicione qua altera tradita hosti. [5] Praeda ingens parta est, et praeter equos virosque et si quid argenti quod plurimum in phaleris equorum erat, nam ad vescendum facto perexiguo, utique militantes, utebantur omnis cetera praeda diripienda data est. [6] Tum sepeliendi causa conferri in unum corpora suorum iussit. Ad octo milia fuisse dicuntur fortissimorum virorum. Consulem quoque Romanum conquisitum sepultumque quidam auctores sunt.

[7] Eos qui Canusium perfugerant mulier Apula nomine Busa, genere clara ac divitiis, moenibus tantum tectisque a Canusinis acceptos, frumento veste viatico etiam iuvit, pro qua ei munificentia postea, bello perfecto, ab senatu honores habiti sunt.


  • 218 ( ): 300   , . . , 235 . . . . , 209 . . . 10 ( ) 16 (  130 . . . 16 , ). .
  • 219 (III, 117, 7 .) : 10 . , , , , , .
  • 220 (IV, 8, 2), 10 . .
  • 1260010234 1260010302 1260010304 1364002253 1364002254 1364002255