|  |



XXII, . 53

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

53. (1) : (2)   , ;   ,   , ; (3) , 221.

(4) , , , : - : (5) , ;   , , , - . (6)     , . , , ,     , (7) , ; , , (8) , . (9) , . , : (10) , , . (11) , , , , . (12) , , , , ; , , . (13) , , , .

53. Ceterum cum ibi tribuni militum quattuor essent, Q. Fabius Maximus de legione prima, cuius pater priore anno dictator fuerat, [2] et de legione secunda L. Publicius Bibulus et P. Cornelius Scipio et de legione tertia Ap. Claudius Pulcher, qui proxime aedilis fuerat, [3] omnium consensu ad P. Scipionem admodum adulescentem et ad Ap. Claudium summa imperii delata est. [4] Quibus consultantibus inter paucos de summa rerum nuntiat P. Furius Philus, consularis viri filius, nequiquam eos perditam spem fovere; desperatam comploratamque rem esse publicam; [5] nobiles iuvenes quosdam, quorum principem M. Caecilium Metellum, mare ac naves spectare, ut deserta Italia ad regum aliquem transfugiant. [6] Quod malum, praeterquam atrox, super tot clades etiam novum, cum stupore ac miraculo torpidos defixisset qui aderant et consilium advocandum de eo censerent, negat consilii rem esse Scipio iuvenis, fatalis dux huiusce belli. [7] Audendum atque agendum non consultandum ait in tanto malo esse; irent secum extemplo armati qui rem publicam salvam vellent; [8] nulla verius quam ubi ea cogitentur hostium castra esse. [9] Pergit ire sequentibus paucis in hospitium Metelli, et cum concilium ibi iuvenum de quibus adlatum erat invenisset, stricto super capita consultantium gladio [10] Ex mei animi sententia, inquit, ut ego rem publicam populi Romani non deseram neque alium civem Romanum deserere patiar; [11] si sciens fallo, tum me Iuppiter optimus maximus domum familiam remque meam pessimo leto adficiat. [12] In haec verba, M. Caecili, iures postulo ceterique qui adestis: qui non iuraverit, in se hunc gladium strictum esse sciat. [13] Haud secus pavidi quam si victorem Hannibalem cernerent, iurant omnes custodiendosque semet ipsos Scipioni tradunt.

1327002004 1327002006 1327002009 1364002254 1364002255 1364002256