|  |



XXII, . 55

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7 8

55. (1) 224 , : (2) , , ,   . (3) , , , : , , , . (4) ; ( , , .101 ) ; (5) - ,  , , , , . (6) , ( ) , ; (7) , ; , , ; (8) , , , , . , , .

55. P. Furius Philus et M. Pomponius praetores senatum in curiam Hostiliam vocaverunt, ut de urbis custodia consulerent; [2] neque enim dubitabant deletis exercitibus hostem ad oppugnandam Romam, quod unum opus belli restaret, venturum. [3] Cum in malis sicuti ingentibus ita ignotis ne consilium quidem satis expedirent, obstreperetque clamor lamentantium mulierum et nondum palam facto vivi mortuique per omnes paene domos promiscue complorarentur, [4] tum Q. Fabius Maximus censuit equites expeditos et Appia et Latina via mittendos, qui obvios percunctando aliquos profecto ex fuga passim dissipatos fore referant quae fortuna consulum atque exercituum sit, [5] et si quid di immortales, miseriti imperii, reliquum Romani nominis fecerint, ubi eae copiae sint; quo se Hannibal post proelium contulerit, quid paret, quid agat acturusque sit. [6] Haec exploranda noscendaque per impigros iuvenes esse; illud per patres ipsos agendum, quoniam magistratuum parum sit, ut tumultum ac trepidationem in urbe tollant, matronas publico arceant continerique intra suum quamque limen cogant, [7] comploratus familiarum coerceant, silentium per urbem faciant, nuntios rerum omnium ad praetores deducendos curent suae quisque fortunae domi auctorem exspectent [8] custodesque praeterea ad portas ponant, qui prohibeant quemquam egredi urbe cogantque homines nullam nisi urbe ac moenibus salvis salutem sperare. Ubi conticuerit tumultus, tum in curiam patres revocandos consulendumque de urbis custodia esse.

1260010234 1260010302 1260010303 1364002256 1364002257 1364002258