|  |



XXII, . 60

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.

60. (1) , , , ; , , , . (2) , , 239. , , . (3) : , ; , , , (4) , , . (5) , , , , . (6) : , , , .105 , ; (7) : , , , , , , , . , , ,   , , , , , . (8) , -, , - . , , , , ! . , , , . (9) ,  , , , , , . (10) : , , : ,   . (11) , 240 241, , , , , , : , 242,  (12) , , . (13) ,   , , . (14) ,  , ? , . ,  . ,  . (15) , , , , ,   .   ,     . (16) , ? , .106 , , , , , . (17) , ? ;   . , . (18) ? , , . (19) , , . . (20) , , ? , -, , . , ( )? (21) - , , , , , , . (22) , , , , . , ,  , . (23) , , , ; , , , , , , . (24) , 243, , . (25) : , ; ,   , . (26) ? , , , , . (27) -, -, , , , , , .

60. Ubi is finem fecit, extemplo ab ea turba quae in comitio erat clamor flebilis est sublatus, manusque ad curiam tendebant orantes ut sibi liberos fratres cognatos redderent. [2] Feminas quoque metus ac necessitas in foro turbae virorum immiscuerat. Senatus summotis arbitris consuli coeptus. [3] Ibi cum sententiis variaretur, et alii redimendos de publico, alii nullam publice impensam faciendam, nec prohibendos ex privato redimi; [4] si quibus argentum in praesentia deesset, dandam ex aerario pecuniam mutuam praedibusque ac praediis cavendum populo censerent; [5] tum T. Manlius Torquatus, priscae ac nimis durae, ut plerisque videbatur, severitatis, interrogatus sententiam ita locutus fertur:

[6] Si tantummodo postulassent legati pro iis qui in hostium potestate sunt, ut redimerentur, sine ullius insectatione eorum brevi sententiam peregissem; [7] quid enim aliud quam admonendi essetis, ut morem traditum a patribus necessario ad rem militarem exemplo servaretis? Nunc autem, cum prope gloriati sint quod se hostibus dediderint, praeferrique non captis modo in acie ab hostibus, sed etiam iis qui Venusiam Canusiumque pervenerunt, atque ipsi C. Terentio consuli aequum censuerint, nihil vos eorum, patres conscripti, quae illic acta sunt ignorare patiar. [8] Atque utinam haec quae apud vos acturus sum Canusi apud ipsum exercitum agerem, optimum testem ignaviae cuiusque et virtutis, aut unus hic saltem adesset P. Sempronius, quem si isti ducem secuti essent, milites hodie in castris Romanis, non captivi in hostium potestate essent. [9] Sed cum, fessis pugnando hostibus tum victoria laetis, et ipsis plerisque regressis in castra sua, noctem ad erumpendum liberam habuissent, et septem milia armatorum hominum erumpere etiam per confertos hostes possent, neque per se ipsi id facere conati sunt neque alium sequi voluerunt. [10] Nocte prope tota P. Sempronius Tuditanus non destitit monere, adhortari eos, dum paucitas hostium circa castra, dum quies ac silentium esset, dum nox inceptum tegere posset, se ducem sequerentur: ante lucem pervenire in tuta loca, in sociorum urbes posse. [11] Si ut avorum memoria P. Decius tribunus militum in Samnio, si ut nobis adulescentibus priore Punico bello M. Calpurnius Flamma trecentis voluntariis, cum ad tumulum eos capiendum situm inter medios duceret hostes, dixit: Moriamur, milites, et morte nostra eripiamus ex obsidione circumventas legiones, [12] si hoc P. Sempronius diceret, nec viros equidem nec Romanos vos ducerem, si nemo tantae virtutis exstitisset comes. [13] Viam non ad gloriam magis quam ad salutem ferentem demonstrat; reduces in patriam ad parentes ad coniuges ac liberos facit. [14] Ut servemini deest vobis animus; quid, si moriendum pro patria esset, faceretis? Quinquaginta milia civium sociorumque circa vos eo ipso die caesa iacent. Si tot exempla virtutis non movent, nihil unquam movebit; si tanta clades vilem vitam non fecit, nulla faciet. [15] Liberi atque incolumes desiderate patriam; immo desiderate, dum patria est, dum cives eius estis. Sero nunc desideratis, deminuti capite, abalienati iure civium, servi Carthaginiensium facti. [16] Pretio redituri estis eo unde ignavia ac nequitia abistis? P. Sempronium, civem vestrum, non audistis arma capere ac sequi se iubentem: Hannibalem post paulo audistis castra prodi et arma tradi iubentem. [17] Quamquam quid ego ignaviam istorum accuso, cum scelus possim accusare? Non modo enim sequi recusarunt bene monentem, sed obsistere ac retinere conati sunt, ni strictis gladiis viri fortissimi inertes summovissent. Prius, inquam, P. Sempronio per civium agmen quam per hostium fuit erumpendum. [18] Hos cives patria desideret? Quorum si ceteri similes fuissent, neminem hodie ex iis qui ad Cannas pugnaverunt, civem haberet. [19] Ex milibus septem armatorum sescenti exstiterunt qui erumpere auderent, qui in patriam liberi atque armati redirent, neque his sescentis hostes obstitere: [20] quam tutum iter duarum prope legionum agmini futurum censetis fuisse? Haberetis hodie viginti milia armatorum Canusi fortia fidelia, patres conscripti. Nunc autem quem ad modum hi boni fidelesque nam fortes ne ipsi quidem dixerint cives esse possunt? [21] Nisi quis credere potest adfuisse erumpentibus, qui, ne erumperent, obsistere conati sunt; aut non invidere eos cum incolumitati, tum gloriae illorum per virtutem partae, cum sibi timorem ignaviamque servitutis ignominiosae causam esse sciant. [22] Maluerunt in tentoriis latentes simul lucem atque hostem exspectare, cum silentio noctis erumpendi occasio esset. At enim ad erumpendum e castris defuit animus, ad tutanda fortiter castra animum habuerunt; [23] dies noctesque aliquot obsessi vallum armis, se ipsi tutati vallo sunt; tandem ultima ausi passique, cum omnia subsidia vitae deessent adfectisque fame viribus arma iam sustinere nequirent, necessitatibus magis humanis quam armis victi sunt. [24] Orto sole hostis ad vallum accessit; ante secundam horam, nullam fortunam certaminis experti, tradiderunt arma ac se ipsos. [25] Haec vobis istorum per biduum militia fuit. Cum in acie stare ac pugnare decuerat, in castra refugerunt; cum pro vallo pugnandum erat, castra tradiderunt, neque in acie neque in castris utiles. Et vos redimamus? [26] Cum erumpere e castris oportet, cunctamini ac manetis; cum manere et castra tutari armis necesse est, et castra et arma et vos ipsos traditis hosti. [27] Ego non magis istos redimendos, patres conscripti, censeo quam illos dedendos Hannibali qui per medios hostes e castris eruperunt ac per summam virtutem se patriae restituerunt.


  • 239 . .: I, 48, 5.
  • 240 343 . . .
  • 241.: VII, 3536.
  • 242 . XVII (. ). 258 . . . ( ?), . (III, 7) , . , ( )  .
  • 243. . .
  • 1364000450 1364000504 1364000707 1364002261 1364002300 1364002301