|  |



XXIII, . 1

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

. II, . 108 1. (1) , , ; , 1. (2) , , , , . (3) , , , ; . (4) , ; , , , . (5) 2,   . (6) , ( , ), . (7) ; ; , , , (8) , , , . (9)[1] , , , . (10) : , .

1. Hannibal post Cannensem pugnam castraque capta ac direpta confestim ex Apulia in Samnium moverat, accitus in Hirpinos a Statio Trebio pollicente se Compsam traditurum. [2] Compsanus erat Trebius nobilis inter suos; sed premebat eum Mopsiorum factio, familiae per gratiam Romanorum potentis. [3] Post famam Cannensis pugnae volgatumque Trebi sermonibus adventum Hannibalis cum Mopsiani urbe excessissent, sine certamine tradita urbs Poeno praesidiumque acceptum est. [4] Ibi praeda omni atque impedimentis relictis, exercitu partito Magonem regionis eius urbes aut deficientis ab Romanis accipere aut detractantis cogere ad defectionem iubet, [5] ipse per agrum Campanum mare inferum petit, oppugnaturus Neapolim, ut urbem maritimam haberet. [6] Ubi fines Neapolitanorum intravit, Numidas partim in insidiis et pleraeque cavae sunt viae sinusque occulti quacumque apte poterat disposuit, alios prae se actam praedam ex agris ostentantis obequitare portis iussit. [7] In quos, quia nec multi et incompositi videbantur, cum turma equitum erupisset, ab cedentibus consulto tracta in insidias circumventa est; [8] nec evasisset quisquam, ni mare propinquum et haud procul litore naves, piscatoriae pleraeque, conspectae peritis nandi dedissent effugium. [9] Aliquot tamen eo proelio nobiles iuvenes capti caesique, inter quos et Hegeas, praefectus equitum, intemperantius cedentes secutus cecidit. [10] Ab urbe oppugnanda Poenum absterruere conspecta moenia haudquaquam prompta oppugnanti.


  • 1  . .: XXIV, 20, 5.
  • 2. . .


  • [1] 9 :  8 ,  9 10 8 9. .
  • 1327002003 1327002012 1327002014 1364002302 1364002303 1364002304