|  |



XXIII, . 25

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

25. (1) , , , , . (2) , . 96, , : (3) , , ; ? (4) , , ; , ; ; ; , . (5) , , ; , . (6) , ; , , . , , . (7) . , , , ; (8) , , . (9) , ; , ; (10)   , , , . (11) , .

25. Hac nuntiata clade cum per dies multos in tanto pavore fuisset civitas ut tabernis clausis velut nocturna solitudine per urbem acta senatus aedilibus negotium daret [2] ut urbem circumirent aperirique tabernas et maestitiae publicae speciem urbi demi iuberent, tum Ti. Sempronius senatum habuit consolatusque patres est, [3] et adhortatus ne qui Cannensi ruinae non succubuissent ad minores calamitates animos summitterent. [4] Quod ad Carthaginienses hostes Hannibalemque attineret, prospera modo essent, sicut speraret, futura, Gallicum bellum et omitti tuto et differri posse, ultionemque eam fraudis in deorum ac populi Romani potestate fore. De hoste Poeno exercitibusque, per quos id bellum gereretur, consultandum atque agitandum. [5] Ipse primum quid peditum equitumque, quid civium, quid sociorum in exercitu esset dictatoris, disseruit; tum Marcellus suarum copiarum summam exposuit. [6] Quid in Apulia cum C. Terentio consule esset a peritis quaesitum est; nec unde consulares exercitus satis firmi ad tantum bellum efficerentur inibatur ratio. Itaque Galliam, quamquam stimulabat iusta ira, omitti eo anno placuit. Exercitus dictatoris consuli decretus est. [7] De exercitu M. Marcelli, qui eorum ex fuga Cannensi essent, in Siciliam eos traduci atque ibi militare donec in Italia bellum esset placuit; [8] eodem ex dictatoris legionibus reici militem minimi quemque roboris, nullo praestituto militiae tempore nisi quod stipendiorum legitimorum esset. [9] Duae legiones urbanae alteri consuli, qui in locum L. Postumi suffectus esset, decretae sunt, eumque, cum primum salvis auspiciis posset, creari placuit; [10] legiones praeterea duas primo quoque tempore ex Sicilia acciri, atque inde consulem, cui legiones urbanae evenissent, militum sumere quantum opus esset; [11] C. Terentio consuli propagari in annum imperium, neque de eo exercitu quem ad praesidium Apuliae haberet quicquam minui.


  • 96 .
  • 1260010315 1327008035 1345970035 1364002326 1364002327 1364002328