|  |



XXIII, . 27

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

27. (1) , - , , . (2) 99, , , , ; . (3) , , , . (4) , ; . (5) , , , , . ; , . (6) , , , - : .130 , (7) , . , , . (8) , . . .

(9) ; . , 100. (10) ; : , , . (11) , , , 101, . (12) - , ; , - .

27. Postquam neque elicere Poenum ad certamen obversati castris poterant neque castrorum oppugnatio facilis erat, [2] urbem Ascuam, quo finis hostium ingrediens Hasdrubal frumentum commeatusque alios convexerat, vi capiunt omnique circa agro potiuntur; nec iam aut in agmine aut in castris ullo imperio contineri. [3] Quam ubi neglegentiam ex re, ut fit, bene gesta oriri senserat Hasdrubal, cohortatus milites ut palatos sine signis hostes adgrederentur, degressus colle pergit ire acie instructa ad castra. [4] Quem ut adesse tumultuose nuntii refugientes ex speculis stationibusque attulere, ad arma conclamatum est. [5] Ut quisque arma ceperat, sine imperio, sine signo, incompositi, inordinati in proelium ruunt. Iam primi conseruerant manus, cum alii catervatim currerent, alii nondum e castris exissent. [6] Tamen primo ipsa audacia terruere hostem; deinde rari in confertos inlati, cum paucitas parum tuta esset, respicere alii alios et undique pulsi coire in orbem, [7] et dum corpora corporibus applicant armaque armis iungunt, in artum conpulsi, cum vix movendis armis satis spatii esset, corona hostium cincti ad multum diei caeduntur; [8] exigua pars eruptione facta silvas ac montis petit. Parique terrore et castra sunt deserta et universa gens postero die in deditionem venit.

[9] Nec diu in pacto mansit; nam subinde ab Carthagine allatum est ut Hasdrubal primo quoque tempore in Italiam exercitum duceret, quae volgata res per Hispaniam omnium ferme animos ad Romanos avertit. [10] Itaque Hasdrubal extemplo litteras Carthaginem mittit, indicans quanto fama profectionis suae damno fuisset; si vero inde pergeret, priusquam Hiberum transiret Romanorum Hispaniam fore; [11] nam praeterquam quod nec praesidium nec ducem haberet quem relinqueret pro se, eos imperatores esse Romanos quibus vix aequis viribus resisti possit. [12] Itaque si ulla Hispaniae cura esset, successorem sibi cum valido exercitu mitterent; cui ut omnia prospere evenirent, non tamen otiosam provinciam fore.


  • 99 (   ) .
  • 100 ( . 29, 16; 32, 6). .: . 28, 10.
  • 101. . .
  • 1327002003 1327002012 1327002014 1364002328 1364002329 1364002330