|  |



XXIV, . 35

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

35. (1) , . 126 , (2) , , , . (3) , , 127; , ; , . (4) , , , ( , ) (5) ,   , . (6) , 128; , , ; . (7) , , : , . (8) . (9) , , . , . , (10) -, ( ), , .

35. Interim Marcellus cum tertia fere parte exercitus ad recipiendas urbes profectus quae in motu rerum ad Carthaginienses defecerant, Helorum atque Herbesum dedentibus ipsis recipit, [2] Megara vi capta diruit ac diripuit ad reliquorum ac maxime Syracusanorum terrorem. [3] Per idem fere tempus et Himilco, qui ad Pachyni promunturium classem diu tenuerat, ad Heracleam, quam vocant Minoam, quinque et viginti milia peditum, tria equitum, duodecim elephantos exposuit, nequaquam cum quantis copiis ante tenuerat ad Pachynum classem; [4] sed, postquam ab Hippocrate occupatae Syracusae erant, profectus Carthaginem adiutusque ibi et ab legatis Hippocratis et litteris Hannibalis, qui venisse tempus aiebat Siciliae per summum decus repetendae, [5] et ipse haud vanus praesens monitor facile perpulerat ut quantae maxime possent peditum equitumque copiae in Siciliam traicerentur. [6] Adveniens Heracleam, intra paucos inde dies Agrigentum recepit; aliarumque civitatium, quae partis Carthaginiensium erant, adeo accensae sunt spes ad pellendos Sicilia Romanos ut postremo etiam qui obsidebantur Syracusis animos sustulerint. [7] Et parte copiarum satis defendi urbem posse rati, ita inter se munera belli partiti sunt ut Epicydes praeesset custodiae urbis, Hippocrates Himilconi coniunctus bellum adversus consulem Romanum gereret. [8] Cum decem milibus peditum, quingentis equitibus nocte per intermissa custodiis loca profectus castra circa Acrillas urbem ponebat. [9] Munientibus supervenit Marcellus ab Agrigento iam occupato, cum frustra eo praevenire hostem festinans tetendisset, rediens, nihil minus ratus quam illo tempore ac loco Syracusanum sibi exercitum obvium fore; [10] sed tamen metu Himilconis Poenorumque, ut quibus nequaquam eis copiis quas habebat par esset, quam poterat maxime intentus atque agmine ad omnes casus composito ibat.


  • 126  .
  • 127   ( 25  ).
  • 128 ()  ( )   - 4  . 255 . . . ( ), .
  • 1327002002 1327002004 1327002006 1364002436 1364002437 1364002438