|  |



XXIV, . 37

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

37. (1) , : , , , . (2) 134 , . (3) , , , : , .   , , , . (4) : , . (5) , , , , : (6) .178 , , , , . (7) , ; : , , . (8) , , , ; , . (9) : , 135. ; : . (10) , , . (11) , ,   , . .

37. Ad hanc defectionem erecti sunt et aliarum civitatium animi, praesidiaque Romana aut pellebantur arcibus aut prodita per fraudem opprimebantur. [2] Henna, excelso loco ac praerupto undique sita, cum loco inexpugnabilis erat, tum praesidium in arce validum praefectumque praesidii haud sane opportunum insidiantibus habebat. [3] L. Pinarius erat, vir acer et qui plus in eo ne posset decipi quam in fide Siculorum reponeret. Et tum intenderant eum ad cavendi omnia curam tot auditae proditiones defectionesque urbium et clades praesidiorum. [4] Itaque nocte dieque iuxta parata instructaque omnia custodiis ac vigiliis erant, nec ab armis aut loco suo miles abscedebat. [5] Quod ubi Hennensium principes, iam pacti cum Himilcone de proditione praesidii, animadverterunt, nulli occasioni fraudis Romanum patere, palam erat agendum. [6] Urbem arcemque suae potestatis aiunt debere esse, si liberi in societatem, non servi in custodiam traditi essent Romanis. [7] Itaque claves portarum reddi sibi aequom censent: bonis sociis fidem suam maximum vinculum esse, et ita sibi populum Romanum senatumque gratias habiturum, si volentes ac non coacti mansissent in amicitia. [8] Ad ea Romanus se in praesidio impositum esse dicere ab imperatore suo clavesque portarum et custodiam arcis ab eo accepisse, quae nec suo nec Hennensium arbitrio haberet, sed eius qui commisisset. [9] Praesidio decedere apud Romanos capital esse, et nece liberorum etiam suorum eam noxiam parentes sanxisse. Consulem Marcellum haud procul esse: ad eum mitterent legatos cuius iuris atque arbitrii res esset. [10] Se vero negare illi missuros testarique, si verbis nihil agerent, vindictam aliquam libertatis suae quaesituros. [11] Tum Pinarius: at illi, si ad consulem gravarentur mittere, sibi saltem darent populi concilium, ut sciretur, utrum paucorum ea denuntiatio an universae civitatis esset. Consensa in posterum diem contio.


  • 134 ()  ;   . ( ). . , . 39, 8; . , IV, 107 .
  • 135.: VIII, 7  340 . . . , , , .
  • 1260010214 1260010222 1260010313 1364002438 1364002439 1364002440